Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2187. 1635 juli 19. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot16.Interclusam literis viam per terras Belgicas aperuere nuntii pontificiiGa naar voetnoot17, qui et | |
ante Augusti exitum pacem spondere audiuntur. Id fecit, ut omitteretur illud consilium disponendi homines, qui per Caletum literas curarent et ut meae ad Sublimitatem Tuam per triduum heic retentarentur. Medio tempore pervenerunt ad me literae, quas Sublimitas Tua Stada 9 Iunii vet. Cal.Ga naar voetnoot1 ad me destinavit, ex quibus disco interceptas, nescio ubi, eas, quas octavo ante die ex illis partibus ad me scripserat. Quae literae illae Stadenses mihi injungunt, ea jam ante urgere non desieram, legationis et pecuniae negotium, et cardinalemGa naar voetnoot2 Ruellae ob eam causam convenire volueram heri aut hodie, sed impediit id fratris regiiGa naar voetnoot3 recens superventus, ita ut cras quidem sperem futurum, ut eum videam, sed serius quam curari hae literae possint. At hodie apud me fuit ServianusGa naar voetnoot4, secretarius status res belli curans, qui dixit DavausioGa naar voetnoot5 legationem in illas partes impositam, et, quamdiu ille aliis rebus detinetur, acturum ibi res, qui hactenus res Gallicas in aula Saxonica egitGa naar voetnoot6. Malueram aliquem ibi esse et nunc quidem, qui cum legati nomine atque auctoritate sustentare posset consilia et actus Sublimitatis Tuae. Videbimus, si ferat res mutationem. Pecuniam a regeGa naar voetnoot7 missam in vestras partes ad Sublimitatem Tuam, LunemburgiumGa naar voetnoot8 et HassumGa naar voetnoot9 non quidem ex regis ministris, sed ex amicis intelligo, aliis credere debeam necne incertus, nam BulioniusGa naar voetnoot10 nihil ejus dicit. Aulae consilia in partem ex quo scripseram variant. Rex non abit in Campaniam, sed manet apud regni sedem, tum quod cardinali valetudo vix permittat abitum, tum quod metus est, ne crebri ex Aquitania seditionum nuntii - ubi in Liburni oppido magnae factae sunt caedes - plebem hujus urbis satis mobilem in consensum trahant mali. In Aquitaniam mittitur dux ValettaGa naar voetnoot11 veniae dandae jure nec dato illi nec prohibito, ut quam ipsi liberum erit dare, tam regi, si ita usus ferat, liberum sit datam rescindere. In loca Rhenum versus spectantia pro uno duo mittuntur exercitus ducibus itidem duobus, in Lotharingia imperaturo Valetta cardinali, propius Rhenum duce IncolismensiGa naar voetnoot12 velut LafortioGa naar voetnoot13 per senectutem impare. Ita mos est cardinali Riceliaco partiri imperia, quod quam sit in bello periculosum, si vetera exempla admodum illustria non haberemus, ista nuper BressaeiGa naar voetnoot14, aulae gratia praeferocis, cum CastilionaeoGa naar voetnoot15 certamina satis nos docerent. Contra episcoporum responsum de fratris regii matrimonioGa naar voetnoot16 video multos, | |
qui consulti non sunt, dicere ex historia actisque publicis nullum afferri posse exemplum, nisi patriae in liberos potestatis; ut vero antiquitus creditum fuerit idem regi in propinquos jus esse, non videri probabile, cum ipsi Galliae ordines sub Henrico TertioGa naar voetnoot1 ad Germani aedem coacti et a rege consulti, an feloniam committeret regii sanguinis princeps externo se matrimonio regis impermissu obstringens, sibi id non parere dixerint. Exempla autem episcopalis responsi ideo suppressa arbitror, quod noluerit cardinalis ea vulgo nosci, priusquam pontificisGa naar voetnoot2 super eo tentatus esset animus: cujus etiam nomen regio nomini praepositum nuper est in elogio, quo sacerdos quidamGa naar voetnoot3 apud reginam matremGa naar voetnoot4 vivens ob libellos contra et regis et pontificis aestimationem factos absens ideoque, ut mos hic est, per imaginem rota frangendus judicaretur; neque tamen illa regis in pontificem reverentia inhibuit ipsum, quominus jesuitis aliquid a se postulantibus diceret iratus ipsorum sectam suis rebus adversari rejecto eo, quod jesuitae opponebant locorum, in quibus viverent, discrimine. Colmaria obsessa creditur graviterque peccatum, quod non ante capta sit a regiis locorum illorum missis. Wormatiae qui in praesidio erant plerique in imperatorisGa naar voetnoot5 militiam transierunt. Est nunc hic doctor ab InsulaGa naar voetnoot6, qui Argentorati res curare regias solebat, eo rediturus necne nescio: habet fautores, habet adversarios. Graves de ipso ut ubique invadente Suedis possessa questus perscripsit ad me RingraviusGa naar voetnoot7, de quibus jam agere cum ministris regiis coepi et porro agam. Ad SabaudumGa naar voetnoot8, postquam fedus cum Gallia signavit, missi sunt codicilli, quibus imperium ipsi in CrequiacumGa naar voetnoot9 Gallicumque trans Alpes iturum militem datur, dubio adhuc an sit accepturus. Veneti certe perstant speculari fortunas partium. Mitto epistolas RohaniiGa naar voetnoot10 ad regem de victoria, quam aliorum literae non aeque grandem faciunt. Mitto et vetus nunc vero renovatum edictumGa naar voetnoot11 de evocatione eorum, qui feuda possident, quod Normannica nobilitas ita interpretatur, ne extra Normanniae fines trahi possint. Magnas pecunias attulisse dicitur in Hispaniam Americana classis, quarum pars quidem plurima ad privatos pertinet, sed illa quoque regias manus ubi necessitas urget, non solita effugere. Praefectum Picardiae ChauniumGa naar voetnoot12 in Atrebates populabundum ivisse rumor est, sed fictus; contra inde in Lotharingiam ducitur miles. Haec sunt, quae addenda prioribus literis putavi Deum iterum rogans, Excellentissime Domine, Tuam ut Sublimitatem tutetur atque adjuvet. | |
Sublimitatis Tuae devotissimus cultor
| |
Lutetiae, 9/19 Iulii 1635. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|