Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2023. 1635 maart 23. Aan F. SprecherGa naar voetnoot4.Nobilissime Domine, Ex quo nosse Nobilitatem tuam mihi datum est, nunquam humanitatis, candoris veraeque amicitiae tuae mihi memoria excidit. Et apud virum omnibus, quas habet aut habere potest, dignitatibus majorem, reginaeGa naar voetnoot5 regnorumque Sueciae cancellariumGa naar voetnoot6 cum essem, ea dixi, quae veri cura tuique sincerus amor mihi suggerebant. Suetiaeque rebus gratulatus sum, quod in patriae negotiis expertam fidem suis usibus vindicasset. Nunc ad tot communium litterarum communis studii pro | |
legitima libertate religionisque vincula cum accesserit uni regno addicta utriusque opera, amor quidem mutuus forte non habuit quo posset crescere, sed tamen nescio quomodo is ipse hoc quasi condimento factus est suavior. Gaudeo Tuae Nobilitati gratam fuisse collatam mihi dignitatem; etiamsi literarum tuarum abesset testimonium, perspectae bonitati animi tui facile crederem. Si quid est, quod a me gratum Nobilitati Tuae proficisci possit, id ea certum habeat se et veteris amicitiae et huius novae connexionis iure posse mihi imperare. A regeGa naar voetnoot1 benignissime sum acceptus, ut memoria valet, non oblito mei. Dabo operam, ut si fieri possit inter duo regna vera amicitia consiliorumque Christiano orbi utilium societas coëat; et scio, quo minus id fiat, penes rectores SueciaeGa naar voetnoot2 dominumque cancellarium non staturum. Vidi heic Helvetios legatosGa naar voetnoot3, viros egregios, quibus ego vobisque eorum sociis Rhaetis opto religionem publicamque libertatem non incolumia tantum, sed et secura. Id ita futurum auguror, quomodo augurem me tuo suffragio creas, si conventus vestri minus inertes minusque discordes fiant quam Francofurtensem unum, tres nunc Wormatienses in Germania vidimus, qui nihil aliud quam vicinis primum deinde et hostibus aperuerunt, quanta sint eius gentis vitia, quae nec ferro nec igni sanari potuerint. Optanda illis mens melior aut, si sibi sapere non possunt, boni curatores. PhilippiGa naar voetnoot4 damnum non leve poterit in bonum verti excitatis ad eluendum hoc dedecus Gallorum animis, quorum copiae iam Spiram ab hoste captam circumsident, et contra ducem LotharingiumGa naar voetnoot5, principemque ThomamGa naar voetnoot6 profectus est CastilionaeusGa naar voetnoot7 cum xii peditum ii equitum millibus. Batavi nostri magnam spem conceperunt rumpendae pacis Gallum inter et Hispanum. Videbimus, et si quid possumus non defuturi sumus impellendo negotio. Vale, vir amplissime, mihi multis nominibus facte et faciende plurimi. Lutetiae, XXIII Martij [MDCXXXV]. T. Nob. Ampl. addictissimus
|
|