Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1839. 1633 mei 14. Aan G. LussonGa naar voetnoot1.Literas tuas nunquam lego, vir illustris, sine sensu quodam irrepentis in animum gaudii tantae et tam constantis amicitiae conscientia. Quare supplex a te peto, ne, quod manum subduco regiae munificentiae, ita accipias, quasi non aut regis maximiGa naar voetnoot2 beneficium aut tuam amici optimi hac in re operam faciam quanti debeo. Memini illud poetae Οὐϰ ἀπόβλητα ϑεῶν δῶϱαGa naar voetnoot3, nimirum ἔϱιϰύδια. Sed et illud in legibus, quae praesidibus Romanis dari solebant, minime vanum, οὔτε πάντα, οὔτε παϱὰ πάντων, οὔτε πάντοτεGa naar voetnoot4. Quorum ultimum hoc maxime ad me videtur pertinere. Nam rogatus ab aliquot principum ministris, essemne auctoratus cuipiam, quia ea fama vagabatur, dixi memorem me, dum viverem, fore eorum bonorum, quae in Gallia percepissem, caeterum ex quo inde abiissem, esse me liberum meique juris. Ostentant se occasiones non uno ex loco minime spernendae, sive honoris sive commodorum spectetur ratio. At mihi semper illud se menti subjicit: Deliberandum est diu, quod statuendum est semelGa naar voetnoot5. Spero talem fore conditionem meam, quae aliquando mihi permittat Galliam et dulces amicos revisere et coram gratias agere, tibi, vir maxime, ThuanoGa naar voetnoot6, CordesioGa naar voetnoot7, PuteanisGa naar voetnoot8, PelleterioGa naar voetnoot9, quorum nomina in animo penitus scripta gero ac geram, quocunque me fortuna tulerit. Quod si non immerito sapientes beneficia ex animo, non ex effectu aestimant, ego jam et hujus novi beneficii, quod regia bonitate, amicorum auxilio habere potui, sum debitor. Nam animum qui dandi habuit, aequum est, ut et animum ejus, qui accipere potuit, habeat sibi obligatum. Ego si ullo opere adjuvare eos potuissem aut possem, quorum indefessum studium pro salute ac gloria Galliae tuendisque ac propagandis finibus ac foederibus apud populos omnes praedicare non desino, nihil magis volenti mihi fuisset. Nunc restat, ut precibus apud Deum praestem quod factis praestare iniquitas fortunae me hactenus vetuit. Salvam Galliam, statum ejus tranquillum, res florentes, amicos in rebus prosperis si intelligam, erit id mihi solatium ingens contra longa mala, ad quae novum accessit damnum, quod uxor ejusque domus fecit in morte fratrum maximiGa naar voetnoot10, viri inter Zelandos praestantissimi. Vale, vir eximie. Hamburgi, 14 Maji, 1633. |
|