Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1833. 1633 april 9. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot1.Quarum tu artium praecepta dedisti, eruditissime Vossi, et solutae inquam et vinctae eloquentiaeGa naar voetnoot2, earum summam adeptus laudem ille tuus ingenii quoque filiusGa naar voetnoot3 ostendit te non minus feliciter monstrare domi quam praecipere in publicum; quem ego tua per vestigia tantis passibus vadere vetus et fidus amicus laetissimo animo accepi. Ita perge duplici prole librorum liberorumque ornare saeculum et dubium efficere, scribasne accuratius an gignas felicius. SalmasiusGa naar voetnoot4 quanti sit, nemo est qui judicare te aut rectius possit aut velit candidius. Literas ad ipsumGa naar voetnoot5 ut tuto mittantur, tibi commendo, ne nihil ipsi utilitatis allaturae ultro etiam noceant apud illos, quibus magna potestas data est, cui pares utinam sint, pretium ponendi literis. Quod sibi invidentes reperit, id illi magis grave quam nobis improvisum accidit haud ignorantibus, quae ibi regnant ingenia, quali veneno suffusa. Spero tuam non praesentis quidem, sed nec nimium dissiti amicitiam tanti fore ipsi, ut aliorum inimicitias facile contemnatGa naar voetnoot6, Proceribus vestris, qui in nostra republica, siquid video, οἶοι πέπνυνταιGa naar voetnoot7, manere mei curam gaudeo. Ego non desino illos ubiubi possum ornare quibus debeo testimoniis. Caeterum scis, quam illi quoque ἄϰοντι γε ϑυμῷGa naar voetnoot8 attamen unius nutum respiciant, quem ego qualem expertus simGa naar voetnoot9, tibi dicere quid attinet, qui ista non minus meipso noveris. Uxor meliora sperando diem de die ducit. Interim labitur aetas, tempus praeterit, vereor, ne et occasiones, quae se nobis hinc, illinc offerunt, effluant; miserum | |
est diu pendere. Et illud de induciis negotium trahi posse video hiantibus multis ad Gallorum promissa, an et data. Ego, ut aperte in bellum descendat Gallia, futurum non arbitror; quod si fieret, esset forte spes aliqua Martem victoria finiendi. Sed pecunia, quam annua, bima, trima die offert, etsi praesentem daret, quid inde levamenti ad tanta onera alieni aeris, cujus vel usurae rempublicam mergunt, quae pridem nonnisi vorsura solvuntur? Grammatica tuaGa naar voetnoot1 exspectabimus, otii Amstelodamensis fructum. LindembrogiusGa naar voetnoot2 maximi te facit, et veteris Germanici sermonis LexiconGa naar voetnoot3 nobis adornat, magnis veterum librorum auxiliis. Vale, vir praestantissime. Hamburgi. 9 Aprilis ex novo Kalendario, anno 1633. Tuus ut semper
|
|