Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1823. 1633 [na 15 maart]. Van G.J. VossiusGa naar voetnoot2.Maxime et amicissime virorum, Non excusabo apud te diuturnum silentium, quamvis te prope solitarium sciam vivere eoque gratiores amicorum literas credam. Etenim satis occupationes meas nosti; et quod scriberem, nihil magnopere erat. Nunc scriptionem differre diutius nec volui nec potui: quippe .....Ga naar voetnoot3 mihi videbatur SalmasiiGa naar voetnoot4 ad te literas a me, sed sine meis literis venire. Vir ille nihil aeque quam tuam absentiam dolet. Nec multum miror, cum vivat Lugduni. Scis, quid velim dicere. Ante dies non ita multos adfuit mihi quispiam ex amicis AristarchiGa naar voetnoot5, qui in tantum moribus et doctrinae Salmasianae detractum ibat, ut non multum supra semidoctos ponere videretur. Cui cum non mediocriter adversarer, ille quodammodo mihi postea accedere, sed dicere, haec nemo Lugduni promere auderet. Nemo credo ex parasitastris Aristarchi parvulis: Nam alia mens paulo cordatioribus, qui et Salmasio et Aristarcho suas tribuere laudes sciunt. | |
Caeterum praeterquam quod nonnulli Salmasio non satis sint aequi, etiam aer est molestior, ut ambigat, an aetatem illic vivere possit. Hoc spero; nolim enim Batavia, postquam sole suoGa naar voetnoot1 caret, cito adeo fraudari sydere, quod nuper accessit. Utinam hoc effici possit, ut brevi fruamur utroque. Hoc in voto optimo cuique. Procerum quidem hujus urbis animus est in te qui fuit, et debet; sed opinio est nihil effici posse, priusquam aliquid certi de pace vel induciis aut bello constiterit. GallusGa naar voetnoot2 sedulo operam dat, ne Belgica coalescat multaque ad bellum promittit. Sed verendum, ne si auscultemus, facile aliquid impediat postea, cur pollicitis stare non possit. Operis mei grammaticiGa naar voetnoot3 jam dimidia pars excusa est. In quarto enim libro occupantur operae. Intra sex septem menses puto caetera consummanda. Mitto tibi Panegyricum et Poematium filii DionysiiGa naar voetnoot4. Gratum utrumque fore scio ego et sperat filius, quamvis se probare tibi rudem Musam vix arbitretur. Vale et cum filioGa naar voetnoot5 salve. Etiam TiliobrogaeGa naar voetnoot6 salutem dices, si occasio erit. Amstelodami. |
|