Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1822. 1633 maart 15. Van C. SalmasiusGa naar voetnoot6.CassiumGa naar voetnoot7 tuum ad te ire sine meis nolui, vir magne, nec sane oportuit. Quum enim tamdiu in officio litterario cessaverim, hac saltem occasione oblata tam bona morae causas indicare debui, quae me hactenus a scribendo retardarunt. Quas et si nullas indicarem, si bene me nosti, non alias credere posses nisi sonticas, ab illa lenta qua conficior tabe, ex quo hic sum, vitio si forte ab aere contracto, sed et ut non nemo putat interno meoque; vel quod verius est, ab utroque. Malos enim ac peccantes humores quemadmodum huc me attulisse verum est, ita et hic peiores me offendisse vero verius. Aerem meae valetudini nocentem sic expertus sum, ut hominum innocentiam laudare non queam. Mala mens in plerisque, malus animus, et qui praesenti in os blandiuntur, mox absenti detrahunt .......Ga naar voetnoot8; | |
sed relinquamus illum hominem suis ipsius moribus puniendum. Non alium ultorem quam ipsum mihi volo. Studia mea, si quid agam iam scire cupis, plane jacent: Arnobii textus editus estGa naar voetnoot1, notae expectantur, et credo etiam diu expectabuntur. Vix legendis quibus ab nimio otio maloque taedium evincam sufficio. Decrevi me hoc vere medicis totum committere; si eorum ars frustra erit, repetam natale solum. Iam ante sex menses aulicus medicus qui me vidit, morbum meum ad hydropem vergere pronunciavit. Animo tamen sum forti, et quicunque exitus me ab hac lenta valetudine manet, generose feram. Cassius vester iam et noster tibi plura referet, quae chartis committenda non fuerunt. Vale, vir summe, et me ama. Lugduni Batavorum. Idibus Martiis. MDCXXXIII. |
|