Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1814. [1633] februari 9. Aan G. LussonGa naar voetnoot7.De pecunia regia, vir illustris, stat sententia; nihil moveri cupio. Tam teneor dono quam si dimittar onustusGa naar voetnoot8.
Dum hic mecum erit animus, quocunque ibo, secum geret intimis sensibus | |
regisGa naar voetnoot1 optimi non dicam beneficia, quae et ipsa tamen magni facio, sed singularem in me benevolentiam, cujus certissima testimonia habeo non tam ex liberalitate ejus, quam saepe inverecundia extorquet, quam ex vultu ac sermone, tanto digna, quibus credam, quantum illius sanctitas non minus abest a voluntate fallendi quam majestas ejus a fallendi necessitate. Tuum vero, vir summe, constantissimum amorem ac curam mei supra omnem pecuniam aestimo. Ad ButiculariumGa naar voetnoot2 scribam, ubi materiam nactus fuero illo meque dignam. Interim dulce est illi probari me, a quo bonarum literarum gustum tam larga faventis fortunae pocula non abstulerunt. Ego ipsi domuique ejus opto tam benignae sortis sedem stabilem recteque fruendi artem. WyntgiusGa naar voetnoot3 ubi nunc sit, nescio: ambulatorius est non minus quam nummus ipse et nummi pretium, in quibus ita se exercuit, ut inter operas secundas aut tertias locum suum tueri potuerit, si ita visum fuisset iis, qui tunc res vestras digito temperabant. Tua quidem prudentia et fides in rebus multo majoribus utilis esse patriae poterat; sed habes, quo te soleris, cum circa eam rem tua cura occupatur, propter quam et apud vos et apud nos curae pleraeque suscipiuntur. Veteribus congerronibus SammarthanoGa naar voetnoot4 et BergeroniGa naar voetnoot5 felicia precor omnia, ita, si nostri meminerunt. Hamb. 9 Febr. 1632(!). |
|