Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1781. 1632 augustus 27. Aan G. LussonGa naar voetnoot10.Rerum adversarum, vir illustris, multos esse fructus nos docet sapientiae regula: Inter has non minimum, quod de certis amicis certos nos facit. Id ego in te expertus, qui et praesenti mihi dulcem fecisti Galliam juvando qua ope, qua | |
consilio, qua solatio et nunc absentis eam habuisti rationem, ut ostenderes facile ad vulgares tantum non etiam ad heroicas amicitias pertinere dictum vetus, πολλὰς δὴ φιλίας ἀπϱοσηγοϱία διέλυσενGa naar voetnoot1. Itaque uxoris adventu tum alia mihi laeta contigerunt tum hoc vel maxime, quod intellexi ita generoso tuo animo infixam mei memoriam, ut vultus conspectu renovari opus non habeat. Beneficia, quae praestare mihi, et, quod pondus addit, nec rogatus pergis, quamquam magna sunt, non tamen tam illa me delectant quam abs te constanter diligi glorior; quod sive ab affectu est, habeo quod felicem me sentiam, sive, quod malo, a judicio, satis est, quod inimicorum reliquiis opponam. Vivo hic in locis non inamoenis et in quibus nec externus mihi videor, tanta popularium meorum et veterum et novorum turba circumfusus. Meministi illud Arcadii et HonoriiGa naar voetnoot2 temporum: non indignante Caico
Pascit Belga pecus, mediumque ingressa per Albim
Gallica Germanos montes armenta pererrantGa naar voetnoot3.
Circa Caroli Magni tempora multa hominum millia ex nostris partibus in has partes habitatum venisse docent annales veteres. Idem et posterius factitatum, ex quo comites Hollandia habuit, nostrae nos historiae docent. Sed quid aliorum saeculorum documentis opus, cum plurimos hic sit conspicere eorum liberos, quos per Hispanicam saevitiam nostris extorres finibus haec patria excepit tam felice successu, ut data jam olim domum remigrandi copia ne nunc quidem uti cupiant. Rus, in quo hanc aestatem ago, piscinas sex habet, arbores pomiferas et alias, flores, et, ne utilitates minores negligi putes, olera plurima. Situm est in colle non humili, cujus dorsum hinc amni, inde spatioso nemori imminet. Amnis autem est non aliquis de plebe fluviorum, sed pater Albis, quem sic quasi fossam villae despicio. Haec cum satis se mihi probarunt, succurrit illud Bilbilici poëtaeGa naar voetnoot4: O si conscius esset hic Avitus,
- id est Lussonius aliquis Sanmarthanus, Bergeronus; -
Aurem non ego tertiam timeremGa naar voetnoot5.
Imo nec quartam. Quid tu interim? Adhucne occupatus in auro, argento, aere flando, fundendo, feriundo? An ad meliora te vocat aura cardinalisGa naar voetnoot6? Valde mihi molestum sit, si | |
diutius, contra legis sapientissimae praescriptum, ares equus cum asinis. Quicquid erit, nihil tibi tam magnificum eveniet, quin plus censeam exploratissimae tuae probitati et limitatissimo judicio deberi. Vale, vir egregie, et nihil mihi durum nimis futurum crede, si hoc semper habeam solatium tibi me non displicere. Dochinshudae ad Albim 17/27 Augusti - nam Germania in calendariis ἐπαμφοτεϱίζει - anni 1632. Binas a te literas uxor accepit, pro quibus et insumpto in res nostras labore debitores tibi in solidum sumus. |
|