Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1782. 1632 augustus 28. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Iterum te curandis per BilandiumGa naar voetnoot2, aut siqui alii cum Langeracensi commercium habent, literis meis in Galliam praeficio, mi frater. Aliud quod adiungam non habeo, nisi valere nos vestramqueGa naar voetnoot3 et parentum vestrorumque omnium optare res prosperas de publicis parum sollicitos, quandoquidem ad nos parum pertinent. Valete et nobis in rebus nostris salutaria consilia precamini. XVIII/XXVIII Augusti MDCXXXII. Tuus tui amantissimus frater
| |
Scire percupiam, quando futurum sit tempus abitionis Petri nostriGa naar voetnoot4 inde, ubi nunc vivit. Intellexi Amstelodami esse qui per occasionem novae scholae domum suam adolescentibus mercede cum mensa praebeant. Ibi eum collocari velim et maxime, ubi VossiusGa naar voetnoot5 optimum iudicaverit. Exerceri autem in arithmetica, arte conficiendi codices accepti et expensi, re siderali et maritima, geographia quoque, nec improbem, siquid Arabici - nam sunt et ibi, ut audio, magistri - addiscat. His ubi erit probe institutus, facile reperiemus quod ex usu et non iniucundum ipsi sit. Neque enim forum vestrum implere colonia domus nostrae cupio, sed per varia disciplinarum genera sobolem partiri. Siquid temporis supererit, audiat Vossium. In philosophicis - nugae enim sunt pleraque - nolim multum ponat temporis. DidericumGa naar voetnoot6 per otium cupiam discere, non pingere quaevis, sed ad mensurae rationem delineare domos, castra, castella. Erit hoc quoque maioris artis tyrocinium. Si quando detur occasio, non nolim spectare eum fabricam usumque tormentorum et aliorum igniariorum operum et experimentum sumi, ecquid ad talia percipienda fieri possit idoneus. | |
Adres: A monsieur Monsieur de Groot, advocat à la Cour d'Hollande A la Haie. In dorso schreef Willem de Groot: Recepta 5 Sept. Verder staat in dorso met andere hand: Hug. Grotii XVIII/XXVIII Augusti 1632. |