Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1780. 1632 augustus 27. Aan P. DupuyGa naar voetnoot8.Et Galliae, vir nobilissime, et tot amicorum, quos ibi reliqui, et praecipue illius, quae apud vos quotidie conspicitur eruditorum coronae semper meminero, dum hic in me manebit spiritus. Nec LindebrogiumGa naar voetnoot9 alia ex parte pluris facio quam quod iisdem amicitiis gloriatur. Quare cum mei quoque non periisse ibi memoriam intelligo, magnum hoc gaudium aut etiam triumphus mihi est. Pro eo, quem Galliae vobisque omnibus debeo amore tristis accipio rumores de renascentibus apud vos civilium armorum minis, quae utinam Dei clementia avertat. | |
Scribitur ad me ex Britannia filium custodis gazae regiaeGa naar voetnoot1 florentem regia amicitia atque etiam affinitate, nam filiam Lenoxiae duxit uxorem, legatum mitti ad vos, Sabaudum, Ethruscum, Lotharingum, quod consilium, quantum conjectura valeo assequi, ad reponendam in Gallia concordiam pertinet. Aptine sint conciliatores Angli, sane nescio: rem ipsam opto votis fidelibus. Rex DaniaeGa naar voetnoot2 non modo Gelucstadium, lemam Hamburgi, auget miris modis Albimque tributarium sibi facit, sed et nisi civitas Hamburgensis mulctam satis grandem pro impetranda pace dependat, minatur hostilia. Prudens est hic senatus, qui tales procellas solet silentio et temporis interjectu eludere, fisus egregiis urbis suae munimentis validoque praesidio. Ita priores Dani conatus, ita ImperatorisGa naar voetnoot3 quondam minas evasere et nunc quoque exemti partium studiis speculantur, quo exiturae sint res Germaniae, brevi, ut videtur, dijudicandae apud Norimbergam, quo tantae bellantium vires coiëre. Etiam in Dania a Britannis legatus exspectatur Licestrius comesGa naar voetnoot4, ad promovendam, ut creditur, Germaniae pacem, quod rebus suis adversum judicant qui hic negotia agunt tot victoriis incliti et nihil actum putantis, dum agendum aliquid superest, Suecorum regisGa naar voetnoot5. Narrant nobis iidem Fristadium a Suecis captum crematumque repertamque ibi magnam rerum edulium copiam, cum velut horreum esset FridlandiiGa naar voetnoot6. Sed haec non minus cito ad vos quam ad nos perferre potest fama, cui etiam de iis, quae circa Trajectum ad Mosam geruntur, nuntiationem delego. Vale, vir nobilissime, cum amicis, praesertim fratribusGa naar voetnoot7 et ThuanisGa naar voetnoot8. XVII/XXVII Augusti MDCXXXII. An pergat coelestia rimari GazendiusGa naar voetnoot9, scire desidero. Sunt hic multi talium curiosi. Rogo patiaris me tibi curam inclusarum epistolarum imponere paratum parem et majorem, ubi injunxeris, operam sumere. | |
Adres: A monsieur Monsieur du Puy. |
|