Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1720. 1631 december 28. Van W. SchickardGa naar voetnoot5.Felices Annos plurimos! Nobilissime et eminentissime D. Groti, amicorum optime maxime,
Interim princeps ducatus haeres EberhardusGa naar voetnoot7 exulat foris, domi rem administrante patruo IulioGa naar voetnoot8, per lectos regiminis consiliarios. Nunc supervenit Suecus, et heri Eslingam, nudius tertius Hailprunnam, Imperii urbes intra hoc territorium sitas occupavit, proxime nostras quoque petiturus. Quid faceremus miseri, nisi ut potentiori nos demus victos? Caeterum congratulor vobis de meliori fortuna et pace. Atque scire pervellem, an Cl. noster GassendusGa naar voetnoot9 iter ingressus sit necne. Id quia mihi dubium est, huc referam observationem eclipseos proximae, quam illi communicassem, si certo scirem praesto esse. Potes enim, si placet, literas ipsi inspiciendas dare, cum prae- | |
fatione plurimae salutationis. Initium quidem ob nubes hic spectatum non est, cum vero parum ultra semissem deficeret hiscente caelo, talis apparuit, qualem appinxi signo A.; erat hoc hora noctis 10. et insuper minutis 20., ut postea ex reductione horologiorum ad stellas cognovi. Cum defectus appareret instar B. schematis, ex azimutho lunae collegi hor. 10.33., quando parum lucis superfuit, ut in C. deprehendi horam 10.48. Umbra non erat cineritia, ut aliquando, sed prunam referens et carbonem vivum. Recuperatio luminis D. coepit post mediam noctem h. 0. m. 33. Cumque spectaretur pars reilluminata instar E. Sirius fuit altus 15. gr. unde hora datur 12. min. 44⅔ propter inclinationes annotavi diametrum exactum et semissem transversae. Idem Sirius elevabatur 16.20 hora scil. 12.57., quando ut F. apparuit. Cum sex fere digiti lucerent, ut in G. Procyon altus deprehensus 31.5. nempe hor. 13. min. 12. Cum plus dodrante, velut in H., Aldebaran meridianum notabiliter transiverat denique hor. 13. m. 33. Vix pars sexta peripheriae umbris involvebatur, unde analogia facile merum finem dabit. Si quis vobiscum integram apparitionis seriem annotavit, faceres gratissimum, si pro me impetrares, non modo propter meridianorum collationem, sed etiam ut verum principium adeoque accuratum durationis tempus eliciam, quod minus tuto ex hisce datis per aestimationem solam eruitur. Atque constat publice de D. MidorgiiGa naar voetnoot1 vestri solerti diligentia; obsecro, exora virum celeberrimum nomine meo, ut ne me celet, si observavit. Optarem etiam aliunde, loco a vobis occidentaliori, puta Salmurio vel Andegavo, obtineri posse, una cum veris poli altitudinibus. Si oculatissimus ille Gassendus, et in observandi arte ResciusGa naar voetnoot2, plures interea lunae cum stellis congressus annotavit, scio communicaturum ultro, fac modo de occasione mittendi Argentinam admoneatur. Quid in versione Arabis AbulfedaeGa naar voetnoot3 superiori aestate praestiterim, significavi tunc; iam excudenda essent, sed nota temporum impossibilitas obstat. Vale, vir maxime, fautor suspiciende, felicius. Dab. Tubingae 28 dec. exeuntis 1631. T. Excell. virt. et erud. cultor devotiss.
| |
Rev. admodum et digniss. D.D. Gabrieli SionitaeGa naar voetnoot4 meam observantiam et officia nuncio. | |
Adres: Nobilissimo, virtute ac doctrina Excellentissimo V. Dn. Hugoni Grotio ICto. Fautori suspiciendo. Lutetiam. In dorso met andere hand: 1631 28 Decemb. Scickart. |
|