Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1696. 1631 november 20. Van M. RuarusGa naar voetnoot3Facile tibi concedo, vir amplissime, et adversis tuis aliqua ex parte nominis tui celebritatem deberi, ut solent sane .....Ga naar voetnoot4. Quanquam enim id obscurum iam | |
ante minime patiebatur et eruditio tua singularis et eximia erga rempublicam merita; clarius tamen inter adversa enituit innocentia atque fides erga patriam tua itemque prudentia atque moderatio in consiliis una cum invicta animi erecti constantia atque patientia, quas nunc virtutes in te non minus quam eruditionem tot scriptis contestatam suspiciunt quotquot virtutis aliquem gustum aut sensum habent. Ego vero iam et humanitatem tuam exosculor, quae mihi tam prompte tuae fores amicitiae, tot annos voto mihi tacito expetitae, aperuit. Quocirca facere non potui, quin cum amicissimus mihi Iohannes CrelliusGa naar voetnoot1 et literas et librum tibi quendam suumGa naar voetnoot2 per meas manus destinaret, illius literis meas instar umbrae socias adiungerem, quibus hunc in te affectum erga me pro virili foverem. Veniet fortassis ad te salutandum hac hieme iam imminente generosus Georgius NiemiericiusGa naar voetnoot3, illiusque ductor Andreas RutkoviusGa naar voetnoot4, eximio uterque ingenio, et pro aetatis cuiusque modulo doctrina praeditus haud vulgari, ille vero natalibus insuper illustribus editus. His tu, siquid ad nos rescribere fortasse dignaberis, tuto committere poteris; sin illi minus tibi erunt praesto, vir praestantissimus Franciscus LimburgiusGa naar voetnoot5, Amstelodamensis mercator, mihi iam pridem amicus et tibi quoque, ut opinor, non ignotus, hanc nobis operam lubenter praestabit. Niemiericium - quae tua est humanitas - et ad colloquium, ut spero, nonnunquam lubenter admittes et consilio tuo ad decurrendum virtutis et literarum stadium, quod feliciter ingressus est, occasione data vel illa de causa tanto studiosius instrues, quod ad rempublicam spes illius tendant, cuius administrationi salubribus monitis hos tales praeparare non modo utile, sed et pium est. Dissertationem de pace et concordia EcclesiaeGa naar voetnoot6 nescio an videris. Auctor eius, vir elegantissimi ingenii, qui nunc Radzivilio principiGa naar voetnoot7 a consiliis est, nominis tui perquam est studiosus. Vale, vir illustris, et salve a Samuele NaeranoGa naar voetnoot8, cuius hic exilio, quamvis ipsi molesto, iucunde saepenumero fruor. Dab. Ged. a.d. XII Kal. Decembris, MDCXXXI. |
|