Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1635. 1631 mei 10. Aan M. RuarusGa naar voetnoot8.Forte adversis meis hoc debeo, vir clarissime, quod nomen meum latius quam pro merito spargitur, alioqui obscurius per se, quam ut inter tot et tantae erudi- | |
tionis sidera locum aliquem obtinere possit. Caeterum si qui sunt, qui nos quoque respiciunt, multum illis debeo, vel ob hoc, quod id quoque ad virtutis ac literarum studia non leve incitamentum est credere se in aliqua lucis parte versari. Tibi vero, qui tam rara comitate amicitiam tuam, quam sane facio maximi, et offers mihi et re ipsa ostendis, nisi gratiam habeam maximam, multum absim ab iis, quibus me pingis coloribus. Neque tam rustice verecundus putari volo, ut, si occasio se ferat, non ausim uti tam amice se offerentis officio; sed ea lege, ut, si quid hic sit, quod tui tuorumve causa fieri possit, id ne alteri potius quam mihi injungas. Vale, vir clarissime. Lutetiae, 10 Maji, 1631. Tuae claritati addictissimus
|