Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1636. 1631 mei 10. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot1.Quod cavillantur Lugdunensium βϱαβευταί de tuo negotioGa naar voetnoot2, Vossi optime, si quid ego in illis rebus calleo, ne speciem quidem veri habet. Concessum illis est habere universitatem, id est corpus justum immunitatibus ac privilegiis suffultum, cujus testimonia juris publici auctoritatem habeant; non etiam ne qua civitas alia scholam suam paulo supra puerilem pulverem possit erigere. Sunt nonnullis in locis molae, sunt et furni, quibus uti quilibet de populo ita cogitur, ut ipse alium erigere sibi aliisve non possit. Bannales Itali vocant. Tale nobis Batavis gymnasium suum Lugdunenses vellent facere. At quae invidia est civitatem toto orbe nobilem retinere paulo diutius sub oculis parentum et propinquorum bonis rebus destinatam juventutem vel in hoc, ut justis magistratuum imperiis assuescant, quae contemnere hodie pro pietate habetur. Te jam ibi esse confido. Neutiquam enim pro sapientia tua feceris, si te clamoribus istis moveri patiaris. Salmasius quantum adhuc et ex ipsius literis et ex aliorum relatu conjicere possum suscepturus est quod deferturGa naar voetnoot3. Quomodo illi cum AristarchoGa naar voetnoot4 conventurum sit, equidem nescio, nam et Aristarchus insolens est et ille Haeduus insolentiae minime patiens. Nobilis PolonusGa naar voetnoot5 qui tuas attulit, nihil mihi attulit laetius quam quod te recte valere et bene animatum esse nuntiavit. De NoomsioGa naar voetnoot6 ad uxorem, quae nunc in vestris est partibus, scripsi. Addidi ad ipsum has literas, quas ut mea omnia tuae commendo fidei. Salutationes ad tuamGa naar voetnoot7 tuosque asscribere quid opus est, cum uxor haec quoque mandata susceperit, ubi loqui opus est, mineme muta. Sed te a studiis avoco. Vale amicorum optime. X Maji, MDCXXXI. Tuus qui semper
|