Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1604. 1631 maart 16. Aan G.I. VossiusGa naar voetnoot4.De Amstelodamensi negotioGa naar voetnoot5, amicorum summe, et audiveram jam et puto rem talem esse de qua deliberare non debeas. Est enim urbs omnium, quae usquam sunt, commerciis florentissima nec minus gubernantium prudentia felix. Huic a te adferri, quod desideratur unum, literarum decus et illis fortunatum erit et tibi tuisque posteris gloriosum. Commoda, quae tibi afferuntur talia sunt, ut vix alibi reperiri possint: et audio addi filioGa naar voetnoot6 ea, quae viam ejus profectui sternant. Multum refert tantae civitatis ut et tua institutione et filii tui exemplo discat juventus, quae vera sit studiorum ratio, quae pietatis cum civilibus officiis conjunctio. Impedimenta, quae adferre Lugdunenses volunt, ridicula sunt. Cum exemplis appareat jus esse oppidis singulis virorum eruditorum opera extra illa scholae rudimenta uti, quis est, qui de loco quicquam ipsis imperare aut vetare possit? Vana haec sunt invidiae reperta. | |
Ut ad negotium illud, de quo scripseras, veniam, sunt in hac urbe tres fratres SlupeckiiGa naar voetnoot1, quorum primus et ultimus tui causa Amstelodamum se conferre constituerunt, quod et alias, ubi fama percrebuerit, facturos credo. Medius - is est Christophorus - cogitat Italiam et Constantinopolim, et utro prius sit iturus dubitat ipse. Legatus GallicusGa naar voetnoot2 jamjam itineri imminet ita, ut Slupeckius iste paratus non videatur futurus, ut cum eo suscipiat iter; credo nec supplicare volet, ut ejus in comitatum recipiatur. Venetiis abunde occasiones commode navigandi suppetunt. Et ipse magis etiam quam ante confirmatus in studio pro Romana religione frequenti cum Iesuitis consuetudine neque amici remedium adferre possumus, quia non tam argumentis se tuetur quam praefracto nihil audiendi proposito. Medicus illeGa naar voetnoot3, cujus meministi, non una it, sed apud maximum natu manet. Haec sunt quae significare hactenus potui. Ab OomsioGa naar voetnoot4 ex quo ad te de ea re scripsiGa naar voetnoot5, accepi nihil; ipsius est scire, cui literas commiserit, ego in explendis amicorum desideriis nunquam ero negligens. Salutant te tuamqueGa naar voetnoot6 ac tuos omnes nostri omnes utque migratio haec feliciter eveniat, summopere Deum precantur. 16 Martii, 1631. Tuus omni officio
|