Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1697. 1631 november 21. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Quomodo Delfensibus res successura sit apud principemGa naar voetnoot2 scire, mi frater, aveo. OutshoorniusGa naar voetnoot3 hic fuit et a nobilibus omnia generosa promittit. Schidamenses per amicos appellantur, ut sequantur sententiam Delfensium. Utinam apud Dordrechtanos quoque aliquid aequi per amicos obtineatur et in aliquibus saltem oppidis ad Septentrionem. Posset aliquid BasiusGa naar voetnoot4 et alii. HertogsveldiusGa naar voetnoot5 omnino et argumentis et auctoritatibus adversus imminentem procellam erit muniendus. Quare consilium iurisconsultorum non est omittendum, sic tamen ne fama ad inimicos permanet. Mitto tibi excerpta ex VantioGa naar voetnoot6 et ex HippolytoGa naar voetnoot7 de Marsiliis, in quibus ea, quae ajunt de nullitate sententiae et defectu jurisdictionis, semper scilicet eam opponi posse, ad rem pertinent. Mitto etiam annotata quaedam mea ad ea, quae objici ab inimicis intelligo. Petoque ut et tu et amici cogitetis de iis, quae utiliter addi possint praesertim in usum Hertogsveldii, ne obruatur clamoribus. Huic opus est rationibus popularibus minusque subtilibus. Vide, an praeter quaestiones nuper a me transmissas ad petendum responsum hanc aut una aut seorsim proponi expediat. Of tegens de nulliteit geallegeert uit de privilegiën yet kan doen, dat de regeerders van Rotterdam nae de verandering hebben geconsenteert, dat de judicature van de saecke soude gestelt worden aen de Staten-Generael.
Illud ex jure communi delegatorum accusatores suos domum revocandi, et ad rem facit et haud dubie tale est, ut omnes delegati provinciarum et civitatum aliter constitui nolint. Quare quae a me ut delegato acta sunt tanquam Rotterodami acta haberi debent. Praeterea magna vis est in illo privilegio omnia crimina Rotterodami judicanda, si is, cui ea objiciuntur, domum redierit, antequam in judicium vocaretur. | |
Nam ego post omnia, quae aut Hagae aut Ultrajecti gesta dicuntur, domum redii. Et privilegium illud hujus rei solius causa impetratum est. Nihil enim aliud continet. Et ne res Rotterodami gestae ab aliis quam a scabinis judicari possent, jam ante vetustiore privilegio cautum erat. Rogo haec annotata, quae transmitto, remittas; mihi enim nunc transcribendi otium non est, et poterant posthac quoque usui esse. Rogantur omnes amici, colligant et quae ad rem facere arbitrabuntur et quae iurisconsultos aut consules nostros aut ipsum Conventum instruere possint, ne negligatur quicquam in tanto rerum cardine. Vale cum uxoreGa naar voetnoot1 ac liberis. 21 Novembris 1631. Honoraria advocatis honeste persolvi cupio, quicquid dependeris illud redditurus. Siquid describendum erit, utere VeldiiGa naar voetnoot2 opera. Haec ubi scripseram, frater, tuas per NordingiumGa naar voetnoot3 recepi. Ego neque omnia, ut οἱ μάντεις ϰαϰῶνGa naar voetnoot4, neque nihil metuo. Vellem amicos nostros tantum laborare pro nobis et in Boreali Hollandia et alibi, quantum inimici laborant, qui nihil omittunt, quo causam malam sustentent. Pro bona video non idem esse animi. Quare si iterum in me peccet patria, de ea securus mihi consulam. Ego in eo persto rogandos iurisconsultos, ut respondeant, sed ita, ut ne ad alios quam velimus responsum perveniat. Valde aveo scire quid Delphensibus responsurus sit princeps. Ego ut illud dicatur de dissensionibus civilibus - famae enim nostrae nihil hoc nocet - ferre possum. Temporis moram velut levandae poenae legitimae afferri non patiar et potius eo, ubi nec Nassaviorum nomen nec facta audiam. Megalopolitani haud improvide suadent. Sed unde nobis homines, qui haec fortiter faciant. Ego hactenus securitatem Rotterodami nullam nisi ex ipsorum magistratuum conscientia desideravi. Dubito, an adeundi mihi sint magistratus, qui me non adeunt hominem tam bene de hac civitate meritum. Nuper mihi per filiumGa naar voetnoot5 significavit BerkeliusGa naar voetnoot6 periculosum mihi ob proscriptionem fore exire in publicum. Respondi me existimare nullibi me tutius esse posse quam apud cives Rotterodami, qui me norint ideoque ament. Tamen ajebat ille posse inveniri, qui spe praemii mihi insidientur. Non hoc metuunt, sed ne civium in me amor appareat. Ideo rumores spargunt minime me remonstrantium esse sententiae, multa me dedisse consilia, quae veteribus magistratibus fuerint improbata, et siquid mihi potest auferre faventes animos. Quid agam? Vellem scire BellimontiiGa naar voetnoot7 et UtenbogardiGa naar voetnoot8 consilia, si illi prius rem totam perdidicissent. Doleo tam paucos esse fortes in Hollandia. Sed profecto magis illorum id quam mea refert. Me nec carcer nec mare terruit, quo minus ostenderem, quam multa possem ignoscere. Sed etiam bonitas suos habet fines, praesertim ubi pro ignavia habetur. Nos tam exiguis finibus non includimur. | |
Vale, frater. 21 Novembris 1631. Tuus
|
|