Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1695. 1631 november 20. Van C. BusiusGa naar voetnoot3.Hugoni Grotio in patriam reduci S.P.D. Iterum salve, vir amplissime - nam et alias initio profectionis tuae scripsisse memini -, Dei adiutorio et meritis tuis felix. Neque maioris felicitatis existimo aestuantem factionibus patriam incolumem deseruisse, quam sanatam recuperasse. Etsi quomodo hoc factum sit, non comprehendo, nisi forte rescissis vel rescindendis sententiis, quae ab iudicibus non competentibus et perperam delegatis per summam iniustitiam latae fuere. Aliter vix potuit - publice quidem - honor tuus in integrum restitui et innocentia iustificari. Equidem tanta hic rumore primo plerosque primores atque adeo ipsam archiducemGa naar voetnoot4 admiratio cepit, ut mihi fides denegetur, si recenseam. Magno certe gaudio exultavi ipse, cum hoc audirem, et, licet incredibile videbatur, tamen exultavi; quod certe credere te ego credo, quippe cuius animus et in veneratione tui et in causa ista malis consultis exagitata haud dubiis argumentis eluxit. Ceterum quantae laetitiae reductio tua amicis tuis et optimatibus fuit et praesidio futura est, quanto vero inimicis moerori et formidini, haud difficulter coniicio. Profligata manus quid faciet nunc aut quorsum evadet? Recolliget se forsitan desperatione et more anguium obtrito capite cauda minabitur. Faciet, nisi fallor, sed frustra et sine effectu, si Ordines in iisdem artibus persistent, quibus ab adventu magni et sapientissimi ducis Henrici principis Auraicae adultam factionem oppresserunt dissimulatione et lenitate. Hoc heroicum, hoc politicum putatur, quae rabie contracta sunt, paulatim et moderanter resolvere, et quam minimo strepitu odiis civilibus mederi. Omnia scire non omnia resequi et veterum exemplo internas discordias finire cupientem decipi interdum etsi non | |
deceptum. Talia enim tempore magis et sponte quam talione vindicantur. Nunquam antecedentem scelestum deseruit pede poena claudo. Ad hos animos augendos - quanquam et absentis consiliis usum principem non dubito - iam ipse praesens autor, certe director eris, qui maximarum rerum scientiam et experientiam honestati vitae coniunxisti. O pulchra laus! o dignum cedro elogium! Itaque adventu tuo et patria refecta et omnia pristino nitori restituta videantur, si unus ille reviviscere queat, clarissimum caput et nefariae cladis praecipua portio, cuius tu manes atque famam aeternis ingenii monimentis prosequere. Ita illoque teque dignum est. Sed hoc magis, ut principem iam multis victoriis felicem neque tamen insolentem in modestiae et moderationis terminis retineas et pro occasione mentem ei pacificam induas rerum humanarum memor. Quanto mayor la fortuna, tanto menos esta segura, ait Hispanicus scriptorGa naar voetnoot1. Cui profanus vates praelusit: Nihil ita sublime est supraque pericula tutum, non fit ut inferius suppositumque Deo. Quod quidem hic prudentiores praeaugurantur fore ex rebus ab eo pridem domi militiaeque gestis et nuperrime omnium in victoria illa navaliGa naar voetnoot2 praeter expectationem temperanda. Nescit generosissimus princeps, quantam sibi gloriam virtute, quantam obligationem clementia conciliaverit. Sed quo devolvor! Gratulatoriam saltem scribere institui et nimis pro subiecto extravagatus sum. Sed condonabis hoc amori meo erga patriam et communem Belgii salutem. Siquidem e voto meo semper fuit, semper erit, finitimos et consanguineos populos tandem aliquando sub aequabili firmaque pace componi. Ceterum finem facio. Vale, vale aevi nostri decus, multumque ac prolixe salve ab Dignitatis tuae aeternum observantissimo
| |
Bruxellae, 12 Cal. Decemb. MDCXXXI. | |
Adres: Amplissimo et clarissimo viro D. Hugoni Grotio, Consiliario Status et urbis Roterodamensis Pensionario Rotterodamum. In dorso schreef Grotius: 1631 Busius. |
|