Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1694. 1631 november 19. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot7.Uxor per literas te rogat, mi frater, ut tot laboribus in rem nostram insumtis et hunc addas, ut quam fieri celerrime poterit numerari tibi facias pecuniam annui reditus ad vitam, ut vocant, tum ejus quem Alcmariae, tum ejus quem Hagae habemus, pecuniamque in Zelandiam mittas ad sororem BloncquiamGa naar voetnoot8. David ReigersbergiusGa naar voetnoot9 has ad fratrem senatoremGa naar voetnoot10 literas misit, quas mihi clausas dedit. Vereor, ut satis recte mentem meam perceperit. | |
Mihi constitutum est discedere ex his regionibus potius - quae libertas eripi mihi nequit, ut hic res sunt - quam latitare. Ista enim mutatio et de innocentiae opinione multum detraheret et fautoribus demeret animum. Caeterum an hic manere an in aliam urbem transire debeam, delibero eaque de re paratus sum audire benevolentum consilia. Mitto tibi quaestiones, ad quas trium celebrium iurisconsultorum velim habere responsum. Inter eos siquis sit ex consilio principisGa naar voetnoot1, nihil erit nociturum. Sed eos, qui advocati sunt civitatis Rotterodamensis praeteriri rectius arbitror, ut a civitate consulti - quod futurum spero - id quod jus est respondeant. Addidi particulas e Privilegiis et quae urbis senatus decrevit post me captum. Sententias et Edictum proscriptionis de tuo his addas velim. Nam ego non habeo. Possunt haec fieri ignaris iis, qui nimium sunt formidolosi, qui multum metuo, ne suo timore recta consilia corrumpant. UxoriGa naar voetnoot2 et liberis tuis fausta omnia. 19 Novembris 1631. Tui amantissimus frater
|
|