Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1677. 1631 september 25. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot4.Femina, pro qua nuper ad te scripseramGa naar voetnoot5, has mihi literas dedit ad FrancimontiumGa naar voetnoot6 curandas, ut ejus opera accipiat aut descriptum ex matricula baptizatorum aut documentum, quo constet talem matriculam, cum ipsa nata est, non fuisse. Ipse, qui presbyterio publico quam tu est notior, melius illud curabit; tu tamen rogo consilio juves. Gratias maximas habeo pro historia rerum ad Scaldim nostris sane prosperarumGa naar voetnoot7. Utinam vel hoc experimento doctae partes, quantum in bellis fortunae liceat, animos ad tutiora et meliora flectant. At vero hic etiam spirare incipit Mavors: apparent enim copiae regii fratrisGa naar voetnoot8 et, ut rumor est - non tamen apertus, metu potentum -, jam regiarum turmarum sanguine bellum imbuerunt. Sunt qui pacem sperant ex adventu Lotharingi ducisGa naar voetnoot9; mihi fit credibilius ipsum suis rebus consulturum securum, quo de caetero casura sit alea. Aula nunc est Trecis et ibi est e Sabaudia cardinalisGa naar voetnoot10, cujus et frater princeps CarignanusGa naar voetnoot11 ibidem exspectatur, amicitiae cum Galliae regno magna pignora: | |
majus aliud sunt quae augurentur ex matrimonio CombalettaeGa naar voetnoot1, cui avunculus est Riceliacus, cum Sabaudo Cardinali. Dos dicitur duo auri milliones. Ego, si id fit, de quo dubito, rem eo spectare puto, ut quae in Subalpino tractu rex nunc tenet reddantur, etiamsi in mora reddendae Mantuae maneat imperatorGa naar voetnoot2. Esset quidem Galliae id non minus probrosum quam damnosum. Sed ut res privatae publicis officiant, non est novum. 25 Septembris 1631. Tui amantissimus frater
|
|