Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1582. 1631 februari 10. Van I. DorislausGa naar voetnoot2.H. Grotio Dorislaus S. Binas a te accepi fere eodem tempore, non sine dolore tam diu dilatae felicitatis, quae nunc e duarum concursu cumulatior est. Galliae vicem tot simul malis oppressae, quae ex litteris tuis et recentioribus exinde nunciis intelleximus, equidem doleo. Sed frequens talium usus populum vestrum obarmavit ad patientiam. At noster hic delicatus insolens malorum et impatiens sola annonae caritate exanimatur. Pestis enim et quae peste gravius timebantur, legum poenae, iam deferbuerunt, sed acrius exarsurae, nisi subditorum obsequium cum imperio principisGa naar voetnoot3 moderatioribus consiliis temperetur. PaxGa naar voetnoot4, quae pluribus, sub initium, nolentibus erat, iam consensu colitur, nisi quod eum reginaGa naar voetnoot5 simulet. Caeteri, qui vel autoritate vel gratia apud regem valent, a partibus Hispanorum firmi sunt, eo potissimum consilio, ut res Batavorum, quae sui magnitudine irritarunt invidiam, deprimantur accensis in id mirifice quoque plebis studiis, quae civium suorum in Amboina per cruciatus necatorum ultionem festinat. Sed haec facilius est minari quam exsequi. Interim aula ludis et histrioniis personat redeunte post abortum ad intermissas voluptates regina, cuius studia pari comitate et contentione maritus celebrat. Ego post biduum redire Cantabrigiam statui redditurus pro mea virili celebritatem loco, quem adhuc multi defugiunt, redditurus etiam vires, si per ingenii imbecillitatem liceret. Saltem totus in illo sum, ut inquinatos sophisticae sordibus nobilium adolescentium animos ad purioris philosophiae fontes iurisque publici studium et historiarum exempla revocem. Qui conatus mei, si consiliis et monitionibus tuis iuvarentur, efficacius prodessent. Qua in re Whartonii nostriGa naar voetnoot6 felicitas, qui te fruitur, et tua simul humanitas, qui totus illi pates, saepius inter nos praedicantur, apud WottoniumGa naar voetnoot7 praecipue, quo virtutes tuas nemo magis | |
intelligit et miratur. Multum ille temporis et diligentiae in Apologetico tuoGa naar voetnoot1 collocavit hoc eventu, ut furenter irascatur nostratium immanitati. Vale. X Febr. MDCXXXI. Westmonasterii. | |
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius A Paris. In dorso schreef Grotius: 1631 Dorislaus. |