Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1479. 1630 februari 21. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot9.Mitto ad te, frater optime, catalogum librorum, quos ex Oriente nobis Golius attulitGa naar voetnoot10, tanquam classicum, quo eruditi omnes ad bene de publico merendum incitentur. Non alienus est Gabriel SionitaGa naar voetnoot11 a suscipiendo vertendi quosdam labore, qua de re propositum suum explicabit, ubi iis, quae sub manu nunc habet, semel expediverit. | |
Praestiti nuper, quod diu debueram viro eruditissimo SchickardoGa naar voetnoot1, observationes eclipseon duas Amstelodami annotatas a IansenioGa naar voetnoot2. Nunc idem alia me rogat, dignus sane qui juvetur, cum tanto studio et linguas Orientis et Chorographica studia promoveat. Tria sunt autem, quae mea ope optat posse consequi: I. Unius aut alterius loci in Orientali India verissimum situm poli respectu, aut etiam si fieri possit, eclipsin recte observatam. II. Explicationem mappae Sinensis, quae non adscriptis nominibus vulgata est. III. Exemplum mappae Arabicae, quae penes ScaligerumGa naar voetnoot3 fuit, quod ille quovis aere redimere vellet. De his quid obtineri possit rogo commodo tuo me moneas, ut aequissimis viri optimi desideriis satisfaciam. Vides, ut nulla tibi negotia libentius quam quae ad eruditionem spectent commendem. Ad haec enim praecipue teque meque natos arbitror. Quare de liteGa naar voetnoot4 nihil nunc addam. Frater regiusGa naar voetnoot5 est Aureliani haud viso rege, quod multos male habet, majorum malorum semina jacientes. In Alpibus res adhuc fluctuant inter belli paratus et spem spacis. Vale cum tuis nostrisque. Lutetiae 21 Februarii 1630. Haec ubi scripseram, redduntur mihi tuae 11 Februarii, ex quibus video, quam nihil nobis sit spei. Superest ut, quod pater suadet, nobis consulamus, quam ad rem Deum precamur optima nobis aspiret. De InstitutionibusGa naar voetnoot6 facito quod videbitur. MantuanaGa naar voetnoot7 abit in monasterium in Campania inde, ut rumor est, ducenda in Italiam, nova simultatum, imo aperti potius odii materia. Negotium a patre et Schidamensi consule BrasseroGa naar voetnoot8 mihi commendatum cordi erit. Et ubi interpellabor, conferam quicquid meae erit opis. CatalogumGa naar voetnoot9 mittere nunc distuli, quia occasio per eum, quo uti solebamus mittendi, effluxit. Tui amantissimus
|
|