Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1480. 1630 februari 21. Aan W. SchickardGa naar voetnoot10.Multum vereor, vir excellentissime, ne nuper de caepis, quod dicitur, interrogatus de allio responderim, id est quod tu de Lutetia capi volebas, ego de Hollandia acceperim, in qua notissimarum urbium, sed maxime Amstelodami respectum ad coelestem cardinem exacte observatum ab amicis non petii tantum, sed quo- | |
tidianis litteris efflagitavi, donec vix tandem expressi observationes lunarium deliquiorum duas Amstelodami annotatas a discipulo magni Tychonis neque peritia neque necessariis ad eam rem instrumentis destitutoGa naar voetnoot1. Eas ad te nuper missasGa naar voetnoot2 via ArgentoratensiGa naar voetnoot3 video nondum pervenisse ad manus tuas, cum eas, quas modo recepi, sub exitum anni elapsi ad me dares, pro quibus et pro Germanico libello egregia secum ferente chorographiae auxilia imo pro assiduo hoc labore, quem omnium bono impendis, gratias ago maximas, neque patiar apud me delitescere, quae publicis usibus debentur. Viri clarissimi GassendiGa naar voetnoot4, qui nunc in hac urbe est, opera accepisse te, quod de hac urbe scire expetebas, gaudeo; neque omittam appellare ad idem officium alios, qui in aliis Galliae urbibus eiusdem studii participes vivunt. Amicis vero, qui in Hollandia sunt, scribam de Indicis, Sinensibus, Arabica MappaGa naar voetnoot5. Nautonerius, Castelfranci dominusGa naar voetnoot6 an nunc etiam vivat resciscere haud dum potui. Hoc scio nullis ferme eum nauticis observationibus instructum fuisse extra eas, quae sunt ἐν ΛιμενευϱετιϰῂGa naar voetnoot7. Felicior fuit in hac inquisitione Gilberti AngliGa naar voetnoot8 labor, qui multis experimentis ad verum grassatus est, in eo forte nimium sibi indulgens, quod in uno lapide reperta ad totum orbem terrarum retulit. SionitaGa naar voetnoot9 valet vestrique meminit. At Petrum PetitGa naar voetnoot10 quis sit, nescio. Tempus forte aut ipsum ad me aut aliquem eius notorum deferet. Vale, vir magne, et valetudinem tuam ut bonum publicum cura. Lutetiae, XXI Februarii 1630. Tuis meritis obstrictissimus
| |
Adres: Viro eximiae eruditionis et optime de omnibus literis merenti Wilhelmo Schickardo Professori Tubingae. |
|