Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1478. 1630 februari 20. Aan B. Aubéry du MaurierGa naar voetnoot10.Satis dudum est, vir amplissime, quod literis tuis, quas ineunte hoc anno ad me dederasGa naar voetnoot11, responsum debeo; quod evenit non pigritia mea, sed quia nihil habebam, quod cognoscere gauderes et minus laetis te onerare parum conveniens amicitiae nostrae videbatur. Nunc si non uberem, at aliquam tamen scribendi nactus materiam significo, Calendis Februariis, qui solemnis est Amstelodami comitiis dies, in senatum urbis repositum GraviumGa naar voetnoot12, virum egregium, quem ...Ga naar voetnoot13 inter caeteros bonos decreto | |
suo reprobaverant; alterum itidem alterius reprobati filiumGa naar voetnoot1 et Laurentium Realem, eum, qui ad regem Daniae missus a Caesareis interceptus fueratGa naar voetnoot2. Hic etiam inter scabinos electus est, Gravius consul renuntiatus; caeteri quoque eorum collegae, viri cordati, neque passuri auctoritatem non suam, sed sibi mandatam malo publico sperni; ac proinde nec revocaturi ...Ga naar voetnoot3 ministrorum seditiosissimum, quem ab exacti anni magistratibus jussum urbe excedere, ecclesia imprudenter tuetur, participem se faciens ejus mali, quod vel excommunicatione a se removere debebat. Etiam Noviomagi rectores constituti sunt viri aequitatis amantes et veterum quidam. Sed haec quid ad me, qui per duodecim annos pendeo et minus forte provide hactenus surdum me praebui ad ea, quae aliunde mihi nec inhonesta nec infructuosa offeruntur? Nam boni in patriam irrepunt quidem, sed pauci et timidi. Regnat interim cum suis ...Ga naar voetnoot4, cui ut supplicem, si caeteri suadent, tu tamen, si recte te novi, minime es suasurus. FalcoburgiusGa naar voetnoot5 ab amoribus quidem suis se recipere incipit, sed manet pus alterum; neque princepsGa naar voetnoot6 illam urbem amplius pro sua ducit, neque illi scriptitat. Mortuus est duorum, quos eo princeps legaverat, alter Montensis nomineGa naar voetnoot7. De induciis hoc ipso tempore, in repetito conventu Hollandiae res fervet; et nos hic minus favorabiles sumus, quod amici nostri eas velle dicantur, quas qui interturbant, id ipsum pro magno merito imputant. Omnium, quae intelligo, nihil mihi gratius accidit, quam te, matronamque tuamGa naar voetnoot8 et egregiam liberorum cohortem valere; quod ut diuturnum faxit, Deum optimum maximum veneror mecumque mea ac mei. 20 Februarii 1630. |
|