Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1476. 1630 februari 8. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot15.Eodem, mi frater, tempore literas tuas, quas 21 et quas 28 Ianuarii ad me dedisti, accepi cum iis etiam, quas pater et Petrus filius miserant, ita, ut unus | |
fasciculus omnes proximae necessitudinis gradus conjungeret. Patri et pro his, quae nuntiat, et pro cura liberum meorum gratias immortales habeo. SmoutiiGa naar voetnoot1 imprudentiam mirarer, ni hominem nossem. Magistratui cordi esse, ne hebescat publicae auctoritatis acies gaudeo. Adsessio ipsorum in presbyteriis, ne vetera afferam, et Helvetiorum et quod rei caput est, Genevae exemplo nititur. Catalogum GolianumGa naar voetnoot2 prima occasione mittam. Editio ipsi est valde honorifica. Eos, qui inducias putant Reipublicae utiles, non ita vecordes fore arbitror, ut earum causa leges iniquissimas a suis popularibus recipere cupiant. Periculum commune est. Satis erit dixisse sententiam et testari praesentes ac futuros, siqua secum mala allaturus sit ὁ ἀλλοπϱόσαλλος ἌϱηςGa naar voetnoot3 ea sibi imputari non debere. Narratur mihi Cyrillum illum Byzantinum Graecam cudisse confessionis formulam paulo laxioremGa naar voetnoot4. Nam illi quam ad solos Calvinisantium pedes aptaverat, non tantum nostri tractus homines, sed et e Graecia et Oriente plurimi episcopi et archiepiscopi contradicunt. DaliacusGa naar voetnoot5, unus pastorum Carentonensium nuper per literas a Romanensi quodam super multis interrogatus et inter caetera, cur Arminianos condemnassent, respondit non tam Arminianos damnatos esse - quippe Lutheranis eadem sentientibus pacem saepe oblatam - quam Arminianismum. Vereor, ne aliquando ii, qui hic plus ipsis pollent, dicturi sint se ejicere non Calvinistas, sed Calvinismum, quod ne eis eveniat αὔτῷ τῷ μέτϱῳ sane Deum precor. Idem de praedestinatione negabat tanti esse quaestionem, sed illa maximi ponderis, quod efficacia et constantia gratiae in dubium vocentur. Quasi nos ii simus, qui gratiae defectum accusemus, si homines aut eam ἀϑετοῦσι, ut ipsa Scriptura loquiturGa naar voetnoot6, aut ei non constanter adhaerent. Quid aequi a talibus exspectare est, nam is, qui haec scripsit, habetur ἐπιειλέστατος ὡς ὂιον τε ὄντι τούτου τοῦ ϰόμματος. Parlamentum sanxit augmentum bonorum et praefecturas fratri regioGa naar voetnoot7. Itaque venturus jam creditur et forte Parisios, si rex, ut prae se fert, in Campaniam abscedat. CardinalisGa naar voetnoot8 in Alpibus praeest egregiis copiis cum ea potestate, ut ad regnum praeter nomen nihil ipsi desit. Pacis actio non intermittitur. PontifexGa naar voetnoot9 jam Gallis dicitur aequo φιλιππίζειν. Vale, mi frater, et saluta parentes optimos, conjugem tuamGa naar voetnoot10 et omnes qui nobis bene volunt, etiam qui non male, si tanti eos aestimas. 8 Februarii 1630. De DidericoGa naar voetnoot11 videtur mihi praematurum, ut discat pingere. Neque opus est talibus avocamentis ingenio quantum intelligo tardiori. Provectiore aetate si opus | |
est id genus πάϱεϱγα satis tempore adhibebuntur. Literas ad AisemamGa naar voetnoot1 rogo sine mora MilioGa naar voetnoot2 tradas. Tui amantissimus frater
|
|