Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1408. 1629 juni 20. Aan B. Aubéry du MaurierGa naar voetnoot5.Res Italicae, quantum adhuc videre licet, vir amplissime, ad bellum quam ad pacem magis spectant; quo magis interna pax optanda est, ne inutiles pereant, quorum aut vita aut mors in magno esse usu Gallico nomini potest. Is, qui res agit ducis MantuaniGa naar voetnoot6, plane et Mantuae et Casali timet. Mantuae detecta in urbis traditionem ducisque necem consilia magna consciorum strage expiantur. Comes HerembergensisGa naar voetnoot7 die hujus mensis duodecimo profectus est ad exercitum plane quasi Silvam-ducis liberaturus. Cum tamen alia potius omnia tentaturum putem. Quicquid erit, princeps, certus inhaerere obsidio, adversus alios hostium conatus octodecim peditum, tria equitum millia parata habet. In Graviam aut Grollam poterit incumbere haec minarum tempestas. Nam Bergis ad Zomam quo minus metuam, faciunt aquarum septa ita posita, ut circumjectam oppido planitiem, ubi opus facto erit, sint inundatura. De WitsioGa naar voetnoot8 gaudeo te in literis pariter mecum judicare; principem in ipsius honore augendo non tam ipsi, quam sibi et publicae | |
rei consuluisse. Spero hujus tui animi fructum ad filium quoque tuumGa naar voetnoot1 perventurum, cui ut ex voto cedat, quod eligit vitae genus, Deum veneror, simulque ut te, vir amplissime, cum nobilissima conjugeGa naar voetnoot2 et in spem magnam crescentibus liberis sospitet ac prosperet, cujus voti uxorem meosque omnes consortes habeo. Rumorem, qui hic sparsus fuerat de CastellionaeGa naar voetnoot3 in castris ad Silvam Ducis morte, etiam Bruxellenses literae refellunt. Hispanis ex America advenere septem naves et auri milliones, una est regis, ex aliis unam rex a mercatoribus sumsit; quo fides labans non parum refecta est. 20 Iunii, 1629. |