Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1379. 1629 maart 29. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot6.Heri datas 18, hodie illas 25 cum paternis et filiiGa naar voetnoot7 accipio, mi frater. Si toties tibi gratias agendas habeo, quoties bene de me mereris, nihil aliud scribendum restabit. Miror tantam vim publicae bilis in CorvinumGa naar voetnoot8 effusam, hominem, ut ipsi hostes praedicare solebant, inter remonstrantes innocentissimum. Gaudeo bene animatum esse, ut partem ferat de calice. Ego plane Institutionibus nostrisGa naar voetnoot9 | |
addendum censeo etiam Hollandiae privilegium vel in majorem cautelam vel quia res eorum agitur. Et satius forte fuisset hoc solum obtineri. Sed quia actum est, maneat. Iurisconsultos, quos nominas, ego rogo, ut hunc captivitatis meae foetum cum venia legant. Multa enim deerant et desunt etiamnum quae usui esse possent. Praefationem, quam in carcere scripseram, nunc omittendam et ipse monueram. Id quod tu suades non damno, sed tempus erit videndi currente praelo. Interim magis magisque animos iudicum in nos prospiciemus: praesertim ubi lis nostraGa naar voetnoot1 promovebitur. Librorum de Iure belli ac pacisGa naar voetnoot2 exemplaria scio non debere exspectari quanta in nova editione. Sexaginta hic mihi bibliopola promiserat chartae melioris, compacta decem. D. TileniGa naar voetnoot3 acetum tibi non displicuisse gaudeo. Nunquam se Lugdunenses purgabunt apud homines, quibus sanum est sinciput. In Italia pax plane est. De Anglia et Languedocanis spes tantum adhuc. Res Germaniae regiGa naar voetnoot4 cordi esse incipiunt. De Poli elevationeGa naar voetnoot5 ut cures meretur vir ipse optime de publico meritus et haud dubie satis multi sunt qui tibi opitulari possint. PrincipisGa naar voetnoot6 conatus ad Reipublicae salutem Deus secundet. 29 Martii 1629. Saluta quaeso parentes, tuamGa naar voetnoot7 et nostros, etiam ab uxore et liberis nostris. CorneliumGa naar voetnoot8 exspectabimus et PetrumGa naar voetnoot9 remittemus. |
|