Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1272. 1628 juni 10. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot2.Per WyntgastiumGa naar voetnoot3 accepi, mi frater, et tuas et paternas literas, ex eo tuas datas circa exitum Maji. Illum commendatum habeo et vestra causa et ob ipsius excellentem in qua versatus est materia peritiam. Ego negotiis tam periculosis me non immiscebo, sed operam dabo, ut innotescat, ut amicos habeat et ne fallatur, quod illi quanquam cauto satis jam saepiuscule evenit. Meum exsilium hoc mihi dedit, ut mores Galliae accuratius paulo quam nostrorum multi didicerim. Ea ex re utilis et aliis esse possum. Pro his nuntiis nihil est magnopere quod reponam nisi regis, cardinalisGa naar voetnoot4, IngolismensisGa naar voetnoot5 concors esse judicium ultra mensis hujus clausulam Rupellam fore in regis potestatem. Permisit rex obsessis ad RohaniumGa naar voetnoot6 nuntios mittere, ut intelligant nihil ab eo sibi esse spei et si velit ipsi quoque significent patere aditum ad regis clementiam. Mantua nunc iterum nimium vicina Cremonae - est enim Cremona ditionis Mediolanensis - et regi cordi est et a pontificeGa naar voetnoot7 commendatur, qui, ut est prudens, mavult tolerabili esse conditione haereticis quam cum tota Italia servire Hispano. Dunquercanis occurri gaudeo, est enim in eo sita summa res. Anglorum factum novi. Terrent, si alios pavere viderint, alioqui eorum injusta cogitata impune contemnas. Nihil in illis est solidi, fluxa omnia, ut insulis in mari. Valde expeto intelligere eventum negotii ad eum pertinentis, cujus auctoritatem sibi qui scribis poëmata praescripserunt. Et non ista tantum, sed quicquid auram ullam afferre potest conjecturae in partem unam aut alteram, si quo | |
unquam tempore, hoc maxime et exopto et debeo scire. Satis diu jactatus tandem videre debeo, ubi fortunarum mearum portum sim collocaturus nec deerunt, qui meam operam non aspernentur. Ad tragoediam venio. Profecto id, in quo haeret amicus, nullos aequos potest offendere. Certissimum est inter eos, qui capturam mei decreverunt, fuisse qui me forte nec de facie, certe non ulterius noverunt ex Geldris, Frisiis, Transisalanis. Neque puto syndicum Lugdunensem, si ei ista πεϱιοχὴ monstretur, quicquam in eo culpaturum eum consuli, sed non quasi nos ipsi indicemus esse ibi aliquid πϱανδάλου. Dum de eo certus fio, interim incipiatur editio ipsius operisGa naar voetnoot1, praefationibus in finem temporis reservatis. Plane autem censeo, ut in Stobaeanis factum est, ex adverso ponenda Graecis latina et si quando horum aut illorum versus longius excurrunt, quid est quod impediat post chori cantica relinqui spatium aliquod, quasi διάψαλμα. Frustra hic haeretur. Nam separare versionem ab Euripideis non aeque gratum et minus utile erit juventuti. Si tuae res ferunt, ut huc transcurras, implebis nos desiderato diu aspectu. Transitus veniam facile per Palamedis filiumGa naar voetnoot2 impetrabimus, sed cum hoc onere, ne eum obiter salutare pro scelere ducas. Habendus est mos aliquis ut temporibus, ita et locis. Prope omiseram vertere duos versus Euripidis, qui omissi sunt in latino autographo. Quare sic expleatur hiatus: En urbis aditus ille septenos notans,
Metitur alta turrium fastigiaGa naar voetnoot3.
Is, qui nunc comitatus Transamasiani princepsGa naar voetnoot4 est, viris quibusdam primariae apud regem auctoritatis significavit, quantum intelligo, expetere se nuptias virginis cujusdam et bene nobilis et dotatae et reginae matriGa naar voetnoot5 individuae. Ea res an ipsi nunc etiam placeat et an ex usu ipsius futurum sit amicitiis Gallicis res suas et apud imperatoremGa naar voetnoot6 et apud nostros aequiore loco collocare non disputo nec mea interest. Sed hoc scio dotis hic non minus fore quam apud ullam Germanorum principum filiam. Rogo inquiras apud actores ipsius, an de Brunsvicensi matrimonio, cui frater maximusGa naar voetnoot7 imminebat, in hunc transferendo agatur. Vix putem, quod illa domus plane jam ruinam ducat. Scire etiam velim, qui nunc sint ipsius comitis ad consilia praecipui et an vivant Vierda, Paulius, AmananusGa naar voetnoot8, quos videre memini. His super rebus instrui primo commodo tuo velim. | |
Cornelium nostrumGa naar voetnoot1 apud LasteniumGa naar voetnoot2 collocari placet, sed ea mente, ut ante hyemem mihi adsit, quam ad rem captari poterit aut uxoris TreseliiGa naar voetnoot3 aut alterius ex nobis notis transitus. De vestitu pridem rescripsit uxor. DidericumGa naar voetnoot4 quamprimum velim apud StangerumGa naar voetnoot5 collocari. PetrumGa naar voetnoot6 hic retineo, dum veniat Cornelius. Legati nostriGa naar voetnoot7 parum promovent et est eorum hic, quantum video, οὐδεὶς λόγος. Non defensoribus illis tempus egetGa naar voetnoot8. Rogo me parentibus commendes. LosecatioGa naar voetnoot9 velim prospectum de loco honesto, si aliqua pingendi et numerandi rudimenta habet, facile posset munitoriam artem perdiscere et per eam reperire viam dignitatum. Ego et illi et vobis omnibus quam optime precor. Lutetiae 10 Iunii 1628. Tuus totus
|
|