Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1225. 1628 februari 18. Aan J.C. AssumiusGa naar voetnoot3.Vir nobilissime et amplissime, Tum ea, quae tibi cum parente meo intercedit collegii necessitudo et coram firmata amicitia, tum literarum tuarum benignitas plane me tuum fecit. Quare quicquid nostrae est facultatis in id omne imperium tibi deberi credas. D. LansiumGa naar voetnoot4 et ab illustrissimo comiteGa naar voetnoot5 et tua humanitate commendatum, sed et suis insuper virtutibus amicissimum mihi esse cupio eumque pro vobis omnibus complectar nec patiar quicquam ab eo desiderari, quod quidem opis sit meae. Utinam - postquam a cogitatione domesticorum malorum in Gallia nonnihil respiraverit, Germaniam inveniat in statu tranquilliore et quae hic didicerit ea vobis gaudens gaudentibus referat. Rupella a rege obsidio premitur et jam portus partim aggere partim demersis navibus, quae lapideis parietibus transaedificatae sunt, clausus est. Spes obsessorum ultima in auxilio ab Anglis, quos in pacem cum Gallia coalescere multo mallent qui huc venerunt ex Dania legatiGa naar voetnoot6 non sine causa rerum suarum solliciti. Meum ApologeticumGa naar voetnoot7 a te lectum, vir amplissime, gaudeo. Nam non ignarus offensarum, quas in me concitabam, ideo eum scripsi, ut de mea innocentia et sincero in patriam affectu viris bonis constaret. Scripseram ad amicumGa naar voetnoot8, quem Argentorati habeo, optare me, ut is liber in Germania recudatur, neque enim dubito, quin lucrum facturus sit librarius, cum qui hic eum librum venditGa naar voetnoot9 pretium intenderit usque ad octo florenos, cum decem assibus vendi deberet. Ita fit, ut nulla exemplaria e Gallia exeant; et ego eum amitto fructum, quem maxime in editione ejus operis respexeram. | |
Superest te ut rogem, vir amplissime, ut quam mihi ultro adeo obtulisti benevolentiam, eam mihi perpetuo conserves atque apud bonos omnes meam causam agere non dubites. Ego dabo operam in omni vita, ne tuo aliorumque favore indignus censear. Lutetiae XVIII. Februarii MDCXXVIII. T. Exc. addictissimus
| |
Adres: Nobilissimo amplissimoque viro, D.D. Johanni Christophoro Assumio, consiliario Hohenloico. Langenburgum. |
|