Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1202. 1627 [december] 3. Aan B. Aubéry du MaurierGa naar voetnoot2.Gratias tibi habeo, vir amplissime, quod de absentia tua, quam pro nostra vetere amicitia scis mihi non posse esse non gravem, duobus me modis solari volueris: per liberorum tuorum suavissimum conspectum et per eas, quas jam nunc accipio, literas. Et liberos quidem tuos vidi, cum ex urbe tuendae sanitatis causa cum toto ludo rus migrarent, unde necdum rediere, quos ego cupide exspecto, non tam ut ipsis sim utilis, quod sperare non ausim, quam ut eorum colloquia mihi sint voluptati, et per se et simulachro tui. Literas vero legi eo affectu, quo soleo omnia tua, nec minus conjux mea; quae ferme menses sunt duo, cum mihi adest. Amicos in patria reperit plurimos. De meo reditu nemini supplicare voluit metuens, ne qualecunque desiderium interpretationem culpae agnitae reciperet: quod quidem ita incendit illos, quos ego, nullo alio nomine quam quia semel male mihi facere coeperunt, infestos habeo, ut affini Reigersbergio veterem illam de literis ad me scriptisGa naar voetnoot3 calumniam rursus intenderintGa naar voetnoot4. Sed hunc nodum abrupit adventus principis, cui et Grollae tanto coram hostis exercitu expugnatioGa naar voetnoot5 et elusa hostis ejusdem opera ad Santflitum non parum gloriae atque auctoritatis circumdederunt, ita ut agat nunc majoribus quam antehac animis, sed ad rem summam lento gradu. Interim per annuas electiones multi veterani magistratuum in jus suum redeunt et certe ecclesiae res mitiora consilia nondum quidem in conventu, sed in urbibus tamen nec paucis nec exiguis praeponderant. Ego interim hic pro rebus prosperis regni vestri vota facio; patriam miseror, super intestina certamina non Hispani tantum armis, sed et imperatorisGa naar voetnoot6 molitionibus obnoxiam: cujus hoc ipso tempore terra marique paratus in fretum | |
Cimbricum erepta Dano continente onmi extra duo oppida non potest non nostris maximum metum injicere ob imminentem frumenti penuriam, quod illa via ad Hollandos perduci solet; populo foris habente omnia, domi ne ea quidem sine quibus vivi nequit. Anseaticae civitates partim vi circumsidentium copiarum - nam triginta millibus TilliacusGa naar voetnoot1 imperat, 40 aliis FridlandiusGa naar voetnoot2 cum LunenburgicoGa naar voetnoot3 - partim pollicitatione liberioris navigationis, quam a Dano concessa est, pertrahuntur in partes praevalidas. Et creduntur eodem tendere sexdecim Dunquercanorum naves, quae in auxilium vobis promissae fuerant; quas collectus tota Batavia navium numerus insequitur. Marchio Spinola huc in dies venturus creditur, ut quae anni sequentis consilia desiderant in Hispania praeparentur. EspessiusGa naar voetnoot4 adhuc Hagae detinetur, non mirum, tanta affinis suiGa naar voetnoot5 potentia. A nostratibus - quid enim nostris dicam, oblitus meorum, obliviscendus et illis - in Angliam destinantur legati Pavius et RandovixGa naar voetnoot6. Quidam rumores comitem ErnestumGa naar voetnoot7 adjiciunt, de quo mihi nihil constat. Huc vero legabatur exemplum illud bonae fidei ...Ga naar voetnoot8, qui difficilem se praebuit et ter rogari passus est. Conjungebatur illi HardsholliusGa naar voetnoot9, sed cum is serio et per causas non improbabiles se excusaret, subrogatus est ei VosbergiusGa naar voetnoot10 noster, qui antea in Hollandiae conventu ferme omnium tulerat suffragia, in Foederatorum conventu uno suffragio minus tulerat. Sed sunt, qui ajunt, regem e castris per litteras significasse parum tempestivam sibi videri hanc legationem. Quod si verum est, nihil est, quod ego doleam, cujus spes in illorum hominum adventu sitae non sunt. Ego in omne, quod restat fortunae, paratus me meaque Deo permitto, cujus bonitati te, vir amplissime, tuamque matremfamiliasGa naar voetnoot11 et familiam omnem commendo. Tantundem facit uxor mea, quae pro sui recordatione gratias tibi agit maximas. Lutetiae, 3 Octobr. (sic) 1627. |
|