Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend1020. 1625 Oct. 10. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot2.De libris nostrisGa naar voetnoot3, Frater optime, gratias tibi pro diligentia debeo. Quod ais nostri laboris aliquem esse in foro usum, aut valde fallit, aut fuerit hoc in aliqua de alluvionibus controversia. Ea enim pars satis accurate a nobis tractata estGa naar voetnoot4. Mylio gratulor melioris fortunae auspicia, cuius filiumGa naar voetnoot5 quibuscumque possum officii generibus amplecti non desino. De duritia adversus Hogerbetii liberos et pastores miror. De Dano quoque et Dunquercanis quae nuntias spei aliquid bonae praebent. Urget me saepe LomeniacusGa naar voetnoot6, unus eorum qui rem summam tractant, ut sibi exempla aliqua tradam federum cum Indis Regibus aut populis initorumGa naar voetnoot7. Rogo ut PleonandrumGa naar voetnoot8 ea de re convenias, ut si quid nostris nullo modo noxium esse potest, transmittatur. Idem de testamento et codicillis PrincipisGa naar voetnoot7 saepe me compellat. Lucani exemplaria aliquot exspectabimus. Rogo literae inclusae D. FalcoburgicaeGa naar voetnoot9 illico ut venerit reddantur. | |
Trans Alpes obsidetur adhuc Verrua et nova eo mittuntur e Gallia copiae. Quid Rex pro MarinoGa naar voetnoot1 adversus Genuenses decreverit hic vides. Erit hoc inter exempla. Rupellanis videtur imminere obsidium. Imperator ad Episcopum MetensemGa naar voetnoot2, Regis fratrem naturalem, scripsit, ut veniat aut mittat ad se homagii faciendi causa, et ut appellationes Spiram ire patiatur: alioqui minatur bannum. Haec initia videntur belli inter Caesarem et Regem. Laudatur hic EspessiusGa naar voetnoot3 quod tam fortiter se adversius Rupellanorum Legatos gesserit. Urienses in Helvetia Catholicae religionis auxilia Regi submiserant. Pontificius Nuntius excommunicatione adhibita eos a proposito coëgit desistere. Ac plane videtur Pontifex in posterum ϕιλιππίσεινGa naar voetnoot4. Quo omnia haec evasura sint, scit Deus, cui Christianismi pacem commendo. Eidem te ac puerperam cum partuGa naar voetnoot5 etiam uxoris meae nomine. Salutamus et parentes et amicos. 10 Octobris 1625. Liber de Iure belli et pacis compactus qui apud te est Iohanni Reigersbergio debetur; is enim nullam accepit. Scire velim qui nunc sint in Ordinibus Federatis et an qui Iudicum inter ipsos. Tuus tui amantissimus Frater
|