Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend1008. 1625 Sept. 5. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot3Scripsi ad te hodieGa naar voetnoot4, mi Frater, per tabellarium ordinarium. Neque nunc scriberem nisi hos librosGa naar voetnoot5 quos mitto legitimo illo apud Hebraeos numero LXXII Epistola comitari deberet. In locum quaternionis G quae maculis corrupta est, mitto pro quibusdam exemplaribus easdem paginas recusas, Distribues tu pro tuo arbitrio Lugduni, Amstelodami, alibi. Elzevirios a Buono petiisse intelligo. Πολυσήμου exemplum notabile, quod a me omissum est, exstat Ioh. XI. 11, ut satis mirari non possim quomodo quidam tam universaliter defendere velint eam thesin, πολύσημα nunquam usarpari posse, nisi eo sensu quo auditor est accepturus. Vale, mi Frater. Lutetiae 5 Septembris 1625. Tuus H. Grotius. |