Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend1007. 1625 Sept. 5. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Video, mi Frater, quam diligenter et mea et Novi Foederis libros legas, cum de illo ad Corinthios locoGa naar voetnoot2 disputas tam erudite. Mihi quanquam de illis quae adfers nihil iam videtur probabiliter posse defendi, tamen maxime illud arridet, ut παρασϰευάζεσϑαι in aliquo gradu intelligatur, quales multi in negotiis talibus fingi possunt: aut ut aliae Achaeorum Ecclesiae Corinthiacam in isto apparatu nonnihil praevenerint. De poematis nostris et iis quae ad Senecam et LucanumGa naar voetnoot3 notavimus, Vossii sententiam avebo intelligere. Velim scire quibus legibus SmoutiusGa naar voetnoot4 meum munus acceperit, et siquid posthac geratur in Musii et Terestenii negotioGa naar voetnoot5. LomeniacusGa naar voetnoot6, unus quatuor Secretariorum status, sed cuius munus a filio VillauclerquioGa naar voetnoot6 nunc obitur, magnopere me rogat ut tabulas ultimas Principis Mauritii ipsi dem videndi copiam, item foedera quae nostris cum praecipuis Indorum regibus et populis interceduntGa naar voetnoot7. Vide ecquid hac in re iuvare me possis, ut soles. Est enim vir ille minime malus et rerum istiusmodi apprime studiosus. SpessiusGa naar voetnoot8 mira hic nuntiat, de triginta hostium turmis quae ad nos transierint, de profligatis Hispanis ad S. Salvatoris oppidum et alia huiusmodi. Legatorum qui ad Protestantium oppida ierant pars iam rediit, pars exspectatur, et ut nunc res sunt maior est spes pacis internae quam externae, quod nostris rebus mirum quam conducet. Sed nihil hic non incertum. Libri meiGa naar voetnoot9 exemplaria cras aut perendie mittemus. Itineris impensa de pretio quod inde redigi poterit erit detra- | |
henda. Miramur hic rumores spargi de Bulionio Traiecti exclusoGa naar voetnoot1, admisso postea, quorum nihil nobis a vobis est nuntiatum. Langeracensis noster uxorem ducitGa naar voetnoot2 quae in dote triumphos numerat, existimatque per eius propinquos effecturum se ne a Legatione revocetur. Salutat te et uxorem uxor mecum, rogamusque ut et parentes et propinqui nostro nomine salutentur. Lutetiae 5 Septembris 1625. Accepit uxor a Graswinckelio literas; respondebit ubi primum amicorum aliquis hinc abierit. Tuus tui amantissimus Frater
|