Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend1004. 1625 Aug. 24. Van N. van ReigersberchGa naar voetnoot9.1005. 1625 Aug. 29. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot10.De CorellioGa naar voetnoot11 quod scribis, Frater optime, perplacet, nec poterat aptari rectius. Ego amicitiam trium quos nominas colendam omnibus modis censeo. Nihil tamen pro me postulandum, tam ego patria carere possum quam me patria. Satis late patet orbis terrarum. Et decretum illud de Hogerbetio satis ostendit nihil aequi adhuc exspectandum. Exemplaria libri meiGa naar voetnoot12 iam ad vos pervenissent, | |
sed tabellarium morbus detinet. Tertium illud exemplar de quo scribis Davidi Reigersbergio debebatur. Exspectabo quid de nostris in Senecam et LucanumGa naar voetnoot1 faciendum centeas. Buonus deficere ait exemplaria ApologeticiGa naar voetnoot2, nec eius de Iure belli ac pacis multa superesse. Itaque utrunque parat recudere. Exspectabo amicorum consilia numquid mutandum aut adiiciendum censeant. In Bergambactano negotio haud dubie adiutor vobis erit Romipeta MagnusGa naar voetnoot3. Epistolae terra si commeare non poterunt, quaerenda erit ratio qua Rhotomago mittantur ad nos. Adolescens de quo Pater scripseratGa naar voetnoot4, si Latinas literas bene didicerit pingere, erit mihi gratus, nec multis operis onerabitur. De Stobaeana parte meminero. Cornelii quoque habebitur ratio. Hic adhuc res incertae sunt de bello atque pace, sed bellum magis procedit, et Hautainio permissum est praelii fortunam experiri. Dicuntur Subizius et Rohanius rursum accepisse ab Hispano centum millia scutatorum, oppida earundem partium bis tantum. Scribebam die 29 Augusti 1625, quo captivitatis nostrae inchoatae memoriam celebramus. Deus posthac meliora. Salutes oro parentes et bene volentes. Tui amantissimus Frater
|
|