Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend930. 1624 Nov. 8. Aan Jan de GrootGa naar voetnoot2.Patieris, parens optime, me simul et tuis et fraternis literis respondere. Quod de culpa GuilielmiGa naar voetnoot3 scribis non nego, dummodo meam quoque in eo culpam agnoscas qui id, quod factum velles, fieri non iusserim, vobis praecipue parcens, ne de morbo ancipiti ante acciperetis nuntium quam vis eius ac periculum nonnihil remisisset. Pro tinctura corallii gratias amicis habeo. Utor in vino et quid[em] libenter: nam et gustus placet, et virium aliquid inde mihi accedere aut sentio, aut sentire me credo. Alvi fluxus paulatim maiora mihi relinquit intervalla et ad morem consuetum redit. Sed nocturnae quieti turbamenti nonnihil accessit inde quod ex multo iam tempore uxorem exspecto, neque interim ipsam, aut literas saltem ipsius aut ex Zelandia cuiusquam accipio; quae res, ut mos est hominum praesertim quorum corpus ad sanitatem nondum reductum etiam animo grave est, in nescio quas non cogitationes me iniecit, e quibus utinam brevi extricer. Nunc enim omnia, forte etiam tutissima, timeo. De pulvere transmisso itidem gratias habeo; videbo an eo sit opus. DebiaeoGa naar voetnoot4 et eius uxori votis ardentissimis secundam valetudinem opto. Novi hic nihil nisi inquisitio in hirudines aerariiGa naar voetnoot5, cuius tamen exitum fore redemtionem scelerum et reditum ad mala vetera multi augurantur. Aula hic est cum reginis. Rex exspectatur. MeursioGa naar voetnoot6 nostro gratulor. Mihi Daniam multi ita depingunt ut valde absterreant. Stipendium illud non contemnendum est; sed ut ego onus professorium suscipiam gesti honores vix ferunt. Neque vero unquam id a me postulatum est. Liber noster de Iure belli et pacisGa naar voetnoot7 inter quatriduum incipiet excudi. Interim paro etiam fragmenta ex tragoediis et comoediisGa naar voetnoot8; quo opere confecto spero me pertexturum quod ad Iohannem ad implendam Euangelii quadrigamGa naar voetnoot9 in notis meis desideratur. In hoc morbo refeci partem eam Phoe | |
nissarumGa naar voetnoot1 quae mihi in carcere Hagiensi perierat: ita ut is quoque labor ultimam acceperit manum. Recognovi et notas meas in SenecamGa naar voetnoot2; sed quia memini me, inter relegendum in eo descripto, quod habet Scriverius, quaedam allevisse, quae in meo autographo non sunt, omnino velim fratrem rogatum ut ubi se dederit occasio a Scriverio extorqueat ut eae chartae ad me redeant vel sub spe remittendi auctiores, ubi ille edere sua coeperit; quod si recte coniicio fiet nunquam, adeo ille lentusGa naar voetnoot3 esse solet. Ad Notas in Iohannem valde opus haberem Novo Testamento et Lexico Arabico, quae utraque habeo dono Erpennii. Sed ad fragmenta maxime opus mihi sit Lexico ConstantiniGa naar voetnoot4 cui assuevi. Si quis amicorum huc veniret, cui locus in arca esset vacuus, aut si quis alius mittendus esset magnus fascis, optarem libros illos cum CalepinoGa naar voetnoot5 additos, vel si id fieri non potest Lexicon saltem. Valete pater, mater, frater cum omnibus vestris nostrisque. Scribebam revalescens Dei beneficio. VIII Nov. CIƆIƆCXXIV. Lutetiae. Tibi obedientissimus filius
| |
Velim rogatum fratrem ut enotet quae a me ad oram Fragmentorum e Comoediis GraecisGa naar voetnoot6, quae a Vossio commodata habui in carcere, annotata sunt. Utinam pater novo qui futurus dicitur domino BuranoGa naar voetnoot7 operam suam posset facere commendabilem. Iamnunc nuntius advenit Marchionem CoeuvriumGa naar voetnoot8 qui pro Galliae rege apud Helvetios est, misisse cum mille quingentis hominibus qui itinera ad Vallem Tellinam occuparent, frustra obstante Nuntio papali et Romanensibus Helvetiorum civitatibus; ipsum subsidio sequi. Contra TiliacusGa naar voetnoot9 minari dicitur ditioni Metensi et locis circumsitis nomine Imperii, cui erepta a Gallis tenentur. | |
Adres: E. Erntfeste hooggeleerde voorzienige heer Mr. Johan de Groot Raed van Syne Gen. van Hohenloo in 't hof van Syne Gen. tot Delff. In dorso: Hug. Grotii 8 Nov. 1624, en lager: 8 Novemb. 1624. |
|