Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend931. 1624 Nov. 15. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot10.Amoris tui in me, Frater dulcissime, et per omnem vitam plurima habui signa certissima et quotidie maiora recipio. Rogo te ut semper perstes hoc mihi praesentissimum contra tot adversa praebere solatium. Vel illae quas iam hoc mense dedisti literae quantopere me iam magno gradu revalescentem confirmaverint, non credas. Parentes et te quam longissime a locis morbos transfundenti | |
bus abesse quam maxime velim. De HeinsioGa naar voetnoot1 quod scribis iam intellexeram et gavisus fueram. Palma est publica. Mihi id incommodissimum accidit quod cuncta interpretans ex primae antiquitatis sententiaGa naar voetnoot2, sine ullo partium studio, locum non invenio ubi nostra excudi possint; et si possint, vereor ne hic me viliorem faciat insumta opera in explicandis locis, quibus dogmata quaedam superstruuntur, quae nunc hic publice probata vetustati placuisse mihi persuadere non possum. Quae nuperGa naar voetnoot3 scripsi ad patrem de Senecae Tragoediis et alia quaedam eorum oro memineris. Illud de peculiari Westfrisiae sigilloGa naar voetnoot4 minus mihi placet. Utinam tantum in Mansfeldio praesidii sit, quantum sibi multi persuadent. Non semper SaturnaliaGa naar voetnoot5. D. BasioGa naar voetnoot6 rogo me commendes quam officiosissime. Venit huc Lugduno GraswinckeliusGa naar voetnoot7 ad nuntium morbi mei, cui gratias debeo quod me solari ac sublevare voluit. WilhelmusGa naar voetnoot8 ei iam scripsit. Hic nihil nisi in aerarii tractatores inquiriturGa naar voetnoot9. Rex huc iam venit. Quid in Rhaetiae partibus eventurum sit, ex quo Galli iter ad Vallem Telinam suae potestatis fecerunt, avide exspectatur; nec minus quid acturus sit cum Comite Stabuli GalliaeGa naar voetnoot10 Sabaudus. Sed a publicis ad mea revertar. Ecce morbi tam gravis reliquias lasso corpore atque animo trahens nuntium accipio de febre et gravi et diuturna uxoris quae eam in Zelandia detinet. Deus diu iactatae familiae, ut spero atque confido, curam geret. Gratum mihi erit saepe de vestra valetudine reddi certiorem, eoque magis quia rumores increbescunt de magnis stragibus quas ibi morbi faciunt. Salutem de more asscribo parentibus et qui post parentes nobis proximi sunt. Valete. Lutetiae 15 Novembris 1624. Tui amantissimus frater
|
|