Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend932. 1624 Nov. 28. Aan Jan de GrootGa naar voetnoot11.Binas hodie a fratre literas accipio, parens optime, quarum alteris et tu subscripsisti. Nunc discedunt a nobis amici optimiGa naar voetnoot12, qui laborem sumserunt non exiguum hiberno tempore deducendae huc uxoris, nulla alia tanti itineris causa, pro quo beneficio gratias satis magnas agere non possum. Ego et antehac coeperam valere meliuscule et post adventum uxoris non parum firmatus sum, manent tamen et tormina et alvi lubricum. Pro eo quod suadet MosalandiusGa naar voetnoot13 habeo gratias et videbo an usu opus sit. De interceptis literis quod frater suspica | |
tur, etiamsi ita res haberet, minime curandum est: nihil enim scripseram quod publicos oculos metueret, sed siquid posthac significandum erit de privatis negotiis, sequar viam quam monstrat. Valetudo vestrum omnium et amicorum tam morbido tempore valde me recreat. Locum ad Corinthios cuius frater in epistola meminit eo quo explicandum indicat modo explicavi in notis ad MatthaeumGa naar voetnoot1: sed illud non succurrerat quod isti locutioni egregium est testimonium. Erpennii morsGa naar voetnoot2 maius est damnum literarum quam aut dici, aut cogitari queat. Spero non defuturos qui memoriam eius ut par est celebrent. Ego viri amicissimi morte illud tantum consecutus sum, quod describendae non erunt Notae ad postrema Matthaei capitaGa naar voetnoot3, quas nunc relegi et auxi. Cornelii nostri curam vobis omnibus commendo. Res Galliae in melius quotidie procedunt; nam et confecta res est de matrimonioGa naar voetnoot4, et aditus ad Vallem Tellinam castellis quibusdam novis tenetur, quiescentibus Helvetiis Romanensibus, postquam et Hispanum vident nihil movere, dum quae in Mediolanensi agro sunt copiae modicae contentae sunt suos fines tueri, et TiliacusGa naar voetnoot5 Bavari rebus attinetur. In pecuniae Regiae tractatoresGa naar voetnoot6 severa inquisitio est. Inter alios iussus duci in vincula, sicubi reperiatur, DefontisGa naar voetnoot7, operum publicorum curator, et socer duorum Legatorum, alterius in Brittannia, alterius in Batavis, Espessaei inquam. Valete omnes quam optime, tu, mater, frater cum coniuge, soror cum marito. Lutetiae 28 Novembris 1624. Tibi obedientissimus Frater
|
|