Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend929. 1624 Nov. 1. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Miror, mi frater, XXI Octobris nullas te adhuc a me literas de morbo meo accepisse: nam octavo postquam aegrotare coeperam die, scripseram ad te satis accurate; neque exinde desii te de valetudinis meae statu facere certiorem. Gratias pro summa mei cura tibi habeo etiam MaeslandioGa naar voetnoot2 nostro. Paviana ista compositioneGa naar voetnoot3 usurus non videor: pleraque cordi iuvando sunt qua parte minime laboro. Sed vinum coralliatum ut praescribit experiar. Sentio redire vires et appetitum. Non sumo cibos nisi prandio et coena, utor et carnibus et vino. Sed quia manet fluxus alvi, incruentus quidem et minus frequens, aliquis tamen, bis die iusculum sumo cui inest terra sigillata, et similibus utor remediis quae intestinis vim pristinam reddant. Magnam diei partem extra lectum sum et studiis, sed levioribus, tempus fallo. Novi hic nihil: indies exspectamus ut legati Anglicani signent tabulas nuptialesGa naar voetnoot4. Creditur Rex Galliae non quidem bellum indicturus Hispano, sed adiuturus Britannum pecunia et delectu militis, quomodo nostris subvenit. In nostrorum usum puto hic conscribi mille quingentos equites. Magnus hic rumor de duodecim militum millibus quos ex Britannia ad Bredam liberandam adducturus est Mansfeldius. Inchoata hic inquisitio in harpyias aerariiGa naar voetnoot5: captus e nobilissimis unus. Beaumarchaeus, homo ex infima fortuna ad regiam opulentiam pervectus, Marchionis Vieuvillani et VitriaciGa naar voetnoot6 socer, aufugit in Hispanicam, ut fertur, Burgundiae partem. Praesidet quaestioni MemmiusGa naar voetnoot7. Haec habebam. Vale quam suavissime cum optima coniuge, et saluta quaeso parentes, sororem | |
cum suis, et alios qui nos sanguine, affinitate, aut amicitia contingunt. Calendis Novembribus CIƆIƆCXXIV. Lutetiae. Rogant te Puteani ut hunc ab ipsis fasciculumGa naar voetnoot1 Lugdunum recte perferendum cures. Tui amantissimus frater
| |
Adres: E. hooggeleerde voorsyenige Mr. Willem de Groot Advocaet voor den Hove van Hollandt in de nieuwe Raemstraet in 'Sgravenhage. |
|