Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend928. 1624 Oct. 28. Van D. GraswinckelGa naar voetnoot1.Vir Clarissime, Cognate plurimum observande. Etsi nihil est quod scribam, scripturio tamen: quin ferreus sim si me, cogitationibus dicam an erroribus, suavissimis defraudem, quibus inducor ut, cum ea, quae nostra tibi oggerit importunitas, adferuntur, esse te Graswinckelii tui memorem, eique haud gravatim ignoscere mihi persuadeam. Ita se res habet, quem semel suum fecerit affectus vehementer, vix ullo inhibeas sufflamine: allubescunt quippe supra modum cuncta quibus vel tantillam dulcedinem mentis infirmitas affinxerit, et confestim in successuum ex voto fluentium non dubitanda cedunt argumenta. Sed quis Sabinos quod velint somniareGa naar voetnoot2 prohibeat? Me quod attinet, nae libens tibi tuum illud.
Audacem bonitas tua me notissima fecitGa naar voetnoot3
essem repositurus, si non in simili exemplo votis obstarent illa merita, quae te tanto quotquot vivunt mortalibus sublimiorem reddiderunt, quanto puris illis ac coelestibus mentibus inferiorem te geris. Ne tamen nihil scripsisse videar, habe hunc quem literis inclusi libellumGa naar voetnoot4: Dudum est quod lucem tenebris dignior aspicit; si tamen omnino me coniectura non fallit, tibi hactenus non est visus. Accedit quod et quaedam non mala contineat. Illud vero in eius lectione male me habuit, quod viderem nos, ex quo pestilens discordiae virus rempublicam nostram afflavit, etiam iis, qui dissidiorum inter nos flabella ventilare non desierunt, miseros afflictosque et tantum non perditos ludibrium debere. Sed vibrata in coelum tela in emittentem recidunt. Vivit, ut audio, libri auctor et non vitam, sed vitae supplicium profugus circumfert. Caeterum ut inductas vulneribus tuis cicatrices detrahat omnino haud timeo, nam praeterquam quod levia sint ista, et summam tantum cutem stringant, soli tibi raro Dei beneficio domestica foelicitas obvenit, maior omnibus exemplis Constantia, qua suffultus esse viri boni sacramentum ferre mortalia semper cogitasti, omniaque illa quae in tuam innocentiam ex transverso arietarunt non patiens modo sed etiam volens perferre sustinuisti, certius constantiusque nobis ac post venturis Virtutis exemplum, quam aut Hercules fuit aut ille quem adversis rerum undis immersabilem poetaGa naar voetnoot5 commemorat. Sed novi ego quam publicis laudibus celebrata virtus privati praeconii tenuitatem despiciat. Reprimam ergo me, ac saltem vovebo, uti benignum | |
mihi numen concedat tui ad imitationem non quid passurus sed quid facturus sim usque consyderare. Te vero salvum valentemque idem nobis conservet numen, ut dum tui viventis etiamnum spirantisque cogitationibus se nostris insinuat recordatio, eximias in te virtutes diu venerari liceat; tam tu me certe ames, uti ego certissime scio, aliter fieri non posse quin dum earum reverentia sanctiora reddat pectorum nostrorum penetralia, boni omnes tam generosis excitati calcaribus tecum pro syncero Dei cultu, pro bono publico, proque bona causa vel acerbissimam mortem oppetere et lucro et solatio sint reputaturi. Vale. Dabam Lugduno festo divorum Simonis et Iudae. Anno reparatae salutis CIƆIƆCXXIV. Tuus ex asse usu ac mancupio
| |
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius vis à vis l'hotel de Monsieur le Prince au faulxbourg S. Germain à Paris. In dorso schreef Grotius: Oct. 1624. Grasw. |