Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend1021. 1625 Oct. 16. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot6.Dolet mihi, Frater optime, iactura quam MermannusGa naar voetnoot7 et amicorum alii aliquot fecerunt. Caeterum quae ego tum scripserim non satis reminiscor, nisi illud forte fuerit, discupere me certum fieri quid de ministroGa naar voetnoot8 exspectare debeam. Iamdudum enim ea exspectatione incommodor. Vereor autem ne, si nihil Gallice didicit, diu mihi sit inutile, quod et negotia quotidie curanda sint, et describenda non pauca eius sermonis. Nescio an in illis an in posterioribus literis significaverim posse Elzevirium si velit edere librum nostrum de Antiquitate Reipublicae BatavicaeGa naar voetnoot9 non tamen ut a me recognitum, quia instrumenta ad eam rem ad manum non sunt. Quis sit ille Sueonum LegatusGa naar voetnoot10 scire cupiam. De Reigersbergiis recte tu quidem, sed ego Nicolao prima occasione compactum alterum mittamGa naar voetnoot11. Curia Parlamenti hic nobile edidit veteris auctoritatis exemplum admissa appellatione Marchionis VieuvilliiGa naar voetnoot12, quem nuper e carcere erupisse scripseram, a datione | |
iudicum delegatorum nomine Regio. Male vult ea Curia CancellarioGa naar voetnoot1 et aliis publica negotia tractantibus, quod priscos iurisdictionum terminos evocationibus et delegationibus immutent. Videbimus quo res ista eventura sit: item negotium Rupellanorum, qui putantur claudendi undique. Verrua in Pedemontano fine adhuc defenditur. Quid Marchio CoeuvriusGa naar voetnoot2 post acceptam nuper cladem agat, ignoro. Legatus PontificiusGa naar voetnoot3 Lugduni se minus honorifice acceptum queritur. Inter ea quae cum Mermanni sarcinis perierunt erant literae meae ad vos, ad Mylium, Hogerbetii filium, Kenenburgii filiumGa naar voetnoot4 et alios, uxoris ad Vosbergii uxoremGa naar voetnoot5, ad te, ad Graswinckelium, ad Basii uxoremGa naar voetnoot6, ad Kenenburgii, ad Hogerbetii filias. Salus nunc si placet per te nuntiata literarum vicem supplebit. Keneburgio exemplarGa naar voetnoot7 ex tuis dari nolim. Non sunt enim de charta optima. Nos videbimus quid de uno aut altero quae nobis restant exemplaribus faciendum sit. De butyro iterum uxor aurem vellit. Vale cum parentibus, puerpera et filio. 16 Octobris 1625. Aveo scire quid futurum sit ex novo foedereGa naar voetnoot8 de piscatu sub littus Britannicum, de captura balaenarum, de mercatu in Anglia et vectigalibus, de Indicano commercio. Tui amantissimus Frater
|
|