Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend1022. 1625 Oct. 16. Aan B. Aubéry du MaurierGa naar voetnoot9.Et tuam et tuorum prosperam valetudinem intelligere tam mihi coniugique meae dulce fuit, quam honorificum, quod de nostra curam suscipis, et res nostras votis tuis adiuvas. Spes, quae nobis datur ex Hogerbetii meliuscula fortuna, haud sane magna est. Senex optimus post septem annorum captivitatem, sub gravi cautione Lupistenio permissus est in locum laxiorem migrare, sed ubi villae unius finibus tam misera libertas circumscriberetur. Et hoc ipsum tam tenue beneficium magno illi constitit. Intra mensem enim exhausto avidius, quo tam diu caruerat, aëre, in morbum incidit, ex quo veram libertatem, id est mortem, invenit. At liberi, eo iam mortuo, suppliciter postulantes bona sibi reddi, nihil impetrarunt. Mylii res melius procedunt; nam praeterquam quod libertatem et bona illibata recepit, etiam nuper, in Principis Mauritii funere dignum sua familia locum obtinuit. Sed illi nimirum nulla obstat res iudicata, cum solo decreto percussus fuerit. S. Salvatoris in Brasilia oppidum, quod ab adiacente sinu Baiam vocant, ipsis Maii Kalendis in Hispani venit potestatem. Id hactenus apud plebem nostram prudenter dissimulatum, diutius tegi non potuit, domum pervectis non paucis eorum, qui dediderunt; quos aliquamdiu apud se retinuit Hispanus, partem nunc | |
quoque retinet, ne classem nostrorum subsidio missam augerent: quae quidem classis cum videret urbem in hostium manu esse, alio avecta, quae consilia nunc capessat cuique pro arbitrio coniectandum relinquit. At spes PalatiniGa naar voetnoot1 non parum refoventur Dani felice pugna adversus copiarum Tiliaci partem, auctoque eius exercitu per accessionem Mansfeldii et HalberstadiiGa naar voetnoot2, et commodata a nostris cohorte ac ducum non paucis, cuius rei egebant maxime. Simul Arsenius e Britannia redux venditat operam confecti in quindecim annos foederisGa naar voetnoot3. Restat videamus, quo erupturae sint diu adeo exspectatae classis Britannicae minae. Dicuntur Legati a nostris huc venturi, ut in idem foedus Rex invocetur; cuius quidem opes ad coercendam magnitudinem Hispanicam plurimum possent, si firma pax intus regnum stabiliret. Et quidem utilis huic fini esse posset accisio virium Rupellanae civitatis, si quemadmodum ab illa metus iam ullus est, ita ipsi quoque omnes metuendi causae demerentur. Tu interim in praedio tuo sepositus extra periculi partem, propriam inquam ac peculiarem, opperies, quascunque vices allaturus sit inquies ille et alibi et apud vos praesertim rerum aestus; quod ipsum si testari velis vestibuli, de quo scribis, titulo, poteris auctore Tileno nostro illud sumere: Neptunum Procul E Terra; nisi dulcius putes alterum: Deus Nobis Haec Otia Fecit. Sed potius erit, ut cuius sensus ac magnitudinis dictum tibi expromi velis, apertius explices, ut deinde cogitemus, ego inquam et Tilenus noster, qui podagricum otium tuae amicitiae memoria solatur. Et ipse et nos omnes, tibi tuaeque matronae ac liberis, felicia omnia precamur. 16 Octob. 1625. |