Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend675. 1621 Aug. 12. Van F. SweertiusGa naar voetnoot3.Clarissimo v. Hugoni Grotio Franciscus Sweertius S.D. Verrast mihi familiaris tradidit SilvamGa naar voetnoot4 Puteano inscriptam, quam non sine admiratione legi et relegi, aliisque tui amantibus legendam tradidi, tandem Lovanium misi ad E. Puteanum, qui ita ad me: ‘In Grotiana hac Silva, mi Sweerti, videntur omnia esse. Quae doctrinae varietas et copia! quae sermonis gratia et maiestas! Ut omnia etiam dicam μουσάων ὅδε μῦϑος. Qui ignorant hunc virum, hinc noscant, ut fateantur, quod nomen indicat, vere magnum esse, Solem inter tot sidera Poëtarum. Scripsit autem ad me epistolam nuperGa naar voetnoot5, quam tu pariter admireris. Quod si exemplar cupis, mittam, etc. Ex (animo) deploro hic nulla extare Silvae exemplaria’. Hic apud nos nihil praeter Arma virumque canoGa naar voetnoot6. Don Lodoicus de VelascoGa naar voetnoot7 satis notus heri Bruxellam reliquit et profectus ad castra Thenensia non procul a Lovanio; Marchio Spinola hodie, ut fama est, sequetur. Da pacem Domine in diebus nostris, et conserva Grotium in multos annos. Est iam apud nos D. Episcopius. Vale doctissime Groti, et nos ama, qui te aeternum. Antverpiae. CIƆ.IƆCXXI. XII Augusti. | |
Adres: Clarissimo doctissimoque Viro D. Hugoni Grotio, amico opt. max. Parisios. In dorso schreef Grotius: Fr. Sweertius 12 Aug. 1621. |