Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend683. 1621 Sept. 3. Aan F. SweertiusGa naar voetnoot4.V.C. Francisco Sweertio H. Grotius. Amicam nostri apud vos extare memoriam, Sweerti doctissime, laetus intelligo. Eximie vero me delectat quod exquisitae eruditionis viro E. Puteano nostraGa naar voetnoot5 non improbantur. Non ita quidem mihi blandior ut, quae in solatium | |
magis casus quam experimentum ingenii scripsi, tanti elogio digner. Sed ipse ille excessus ab affectu est quo non possum non unice gaudere. Silvae exemplaria quia desiderari scribis, unum ad te mitto. Absumta ferme sunt omnia liberalitate donantium aut poscentium aviditate. Novi hic nihil est nisi quod Rex ad Montem Albanum fulminat. Pacem optantibus et ego me ascribo. Vale, doctissime Sweerti, et RubeniumGa naar voetnoot1, GevartiumGa naar voetnoot2, aliosque amicos saluta. III Sept. CIƆIƆCXXI. Lutetiae. |