Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend676. 1621 Aug. 13. Aan B. Aubéry du MaurierGa naar voetnoot8.Vir Illustrissime. Iam nunc a Iannino venio, rediturus mox ad condictum ipsi prandium. Is literas has ad te curandas mihi commisit; in quibus responsum est ad eum, | |
quem, sibi pararium conciliaverat homo nostro malo natusGa naar voetnoot1. Id responsum senili prudentia temperatum, sed ita, ut nihil contineat, quo se ille iactare possit, praelegit mihi. De homine ita ut semper sentit: nec quicquam boni a nostris sperat, quamdiu ille istum gratiae locum obtinet. Boissizius, qui nunc in urbe est, et optime valet, apertissime mihi significavit se eiusdem esse sententiae, et daturum operam, ut, qui apud Regem sunt, id intelligant. Constanter te diligit, tuamque industriam ac fidem his temporibus Regi imprimis necessariam iudicat. Sigilla morte custodis VeriGa naar voetnoot2 vacua, populi vota ipsi destinant. Sed qui aulam norunt, non audent tantam Galliae felicitatem sperare. Legatus ex BritanniaGa naar voetnoot3 aperte praefert venire se pacis conciliatorem, ut quam Rex suus ex usu esse Galliae iudicet. Tentavit eorum, qui in urbe sunt, animos, an spes esset impetrandi, ut obsides pacis urbes Reformatis reddantur: sed ea spes ei praeciditur. Caeterum in negotio religionis nihil innovatum iri large promittitur. Nunc ad aulam Legatus, quantum potest, properat, ut imminens Monti Albano obsidium, si possit, antevertat. Video rem esse inter felices hinc atque inde pertinaces: ac proinde spem pacis valde incertam; quae, etiamsi confecta esset, meae certe securitati nihil esset additura. Longius enim abest bellum, quam ut eius pericula quicquam ad nos pertineant. Nec quicquam causae video, cur inde pendere debeat solitudinis meae remedium. Sed vereor ne amici mei inimicis lactandos se permittant, nihil postremo ipsis nisi ludibrium debituri. Neque ego cuiquam quamvis variae spei usuram invideo, dum ne ego interim vitae solatiis destitutus poenas pendam alienae credulitatis. Chartas, quarum in literis XXIX. ad me datisGa naar voetnoot4 meministi, avide exspecto. Minus solvit et qui tempore minus solvit. Ego mihi diutius deesse non possum: neque est, ut dilationem ostendendae innocentiae, tam crudeliter lacessitae, aequis iudicibus probare diutius possim. Hac praecipue in re te adiutorem mihi quantis possum precibus exposco. Carmen ad ThuanumGa naar voetnoot5 iam videris, in quo nihil probandum praeter constantiam reverentiae, qua cum bonis omnibus, virum in omni virtutum genere incomparabilem, patrem ipsius, sum prosecutus, cuius ut testimonium aliquod publice exstaret, mea referre censui. Ad meos non scribo, quando eos iam in Zelandiam profectos arbitror. Vale Vir summe, et bene rem gere. 13 Aug. 1621. Lutetiae. |
|