Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend637. 1621 [einde April]. Aan E. PuteanusGa naar voetnoot6.Sicut nuper miseriam meam accendebat amicorum dolor, ita nunc magnum gaudio pondus adiicit amicorum gratulatio: quos inter tu quidem, decus Belgarum, Puteane, eximium in me affectum pari eloquentia expressisti. Magnum itaque pretium longae calamitatis habeo sparsum in multos laetitiae meae commercium: neque tam libertas ipsa voluptati est, quam cum eam video tot bonis ac sapientibus esse voluptati. Non tanti fuerat retinere libertatem, et nihil habere quod de fortuna quererer. Nam perpetua felicitas hoc habuisset infelicitatis, quod quam multis carus essem nunquam apparuisset. Habent quidem literae hanc vim, ut | |
his, qui eas penitus imbiberunt - quos inter tu emines - etiam illos a quibus modice libatae sunt, - quos inter utinam poni merear! - valide commendent. Sed tamen ut arbitror ipsa paucorum iniuria efficacius me et multorum, et optimorum affectibus inseruit: neque enim frustra dictum estGa naar voetnoot1, rem sacram esse hominem miserum, praesertim innocentem. Vide autem quam propitia in me Dei providentia mala mea similibus bonis pensarit. Fidem in patriam praestiti: in uxore inveni; ego publicae libertati dum studeo, amisi meam: illa vicissim suam meae impendit: neque tu frustra ipsam, qua mihi sum redditus, rationem miraris. Quis enim libertatem speraret ex arctiori carcere? Quis coeli apertos haustus ex iis angustiis, quae vix animae respiranti aerem transmitterent? quis denique tot custodum oculos effugere se posse speraret ipsis custodum manibus et pedibus? Sed nimirum aequum erat inexspectata ratione eum servari, quem adeo inexspectata pernicies oppresserat. Quis enim futurum hoc credidisset? Patriae gloriam et eorum qui in patria eminebant, tum vincta, tum soluta oratione, quantum potui connisus in sublime extuli. Pro hoc merito merces mihi summa ignominia a civibus meis redditur. Publicas opes patrocinio defendi, consiliis auxi: meas amitto; tutatus sum patriae libertatem: constat id mihi tristissima servitute. Bene illud, quod uxorem in carcere reliqui, et quidem me elapso arctius custodiendam, ne quis iam dubitaret capi et innocentes et bene de suis meritos. Illa hoc tantum gnara elatum me, quod restabat eventus, anxia animi, coniectura revolvens, vota fecit, quae ab amantissima mariti coniuge nemo exspectaret, ut maritus a se quam longissime abesset. Ego tum demum intelligens a quali uxore discessissem, tam graviter ferebam eius absentiam, ut potius quam ea diu carerem, carceri me fuerim redditurus. Gratulandum est saeculo, quod hoc potuerunt famae reverentia ac pudor, ut feminam illorum manibus extorquerent, qui iam aliam non habebant irae suae materiam. Illa vero hoc laude dignior, quod tam facilem exitum, cum me emitteret, sperare non ausa est, innocentiae meae mihi conscia, atque inde intelligens in quos homines incidissemus. Non in aliam magis isti versusGa naar voetnoot2 congruunt:
Tu melius certo meruisti pignore vitae,
Ut tibi non esset morte probandus amor.
Neque tamen iam defuncti sumus patientiae experimentis: superest pro carcere exsilium, et nescio an Fata mihi totum mea sint agitanda per orbem. Sed post carcerem in patria, exsilium patriae loco est. Gratiam habeo quod exemplis me solaris, et quidem magnis, et quae possunt iacentem quoque animum erigere, multoque magis sustinere erectum. Themistocles ille, qui Apolline certius salutis viam Athenis monstraverat, coactus fugit, et quidem ad Salaminiaci praelii reliquias. Similis Coriolani iracundia: sed utraque infelix. Melius Alcibiadi cessit exsilium hostiliter exercitum, quem diris populus exsolvit propter illa facta per quae diras verius mereri coeperat. Sed leniora libentius lego. Ostendit mihi Graecia Aristidem contrarias Achilleis preces concipientem, ne unquam sui pulsi Athenas poeniteret; et Phocionem ultimis verbis praecipientem filio, ne acceptae iniuriae meminisset. Roma Rutilium, qui maledici sibi putavit, cum amici ex civili bello reditum ipsi augurarentur, neque aliter ultus est ingratam urbem, quam quod ne revocatus quidem ad eam redire voluit. Neque tuus ille Scipio aliud quam | |
civium oculis se subduxit, magno illos, sed non intellecto supplicio afficiens, quod Africae Asiaeque victorem conspicere ipsis non liceret: itaque in agro arbores digessit, sed eodem animo quo olim in campo aciem. Laudari solet dictum vetus: Ames parentem si aequus est, si non, feras. Quod ad patriam recte produxeris, quae et parens dicitur, et parentes vel parentibus proximos plerumque aut suis periculis involvit, aut sua salute complectitur. Quid quod ne patriae quidem imputandum est si quid in patria fit? Triginta tyranni Athenae non erant; ac nec Mithridatica quidem praesidia, quo tempore Sylla volente civitate urbem obsedit.
Veios habitante Camillo
Illic Roma fuitGa naar voetnoot1.
CiceroGa naar voetnoot2 eos, qui aedes suas diruerant, qui aqua et igni sibi interdixerant, non populum Romanum, sed populi faecem interpretatus est: illum vero populum, qui in theatro ingemeret atque illacrymaret, agente Roscio:
O ingratifici Argi, immanes Graii, immemores beneficii,
Exsulare sinitis, sistis pelli, pulsum patimini,
Summum amicum, summo in bello, summo ingenio praeditum.
Scio haec atque alia male tractatae virtutis exempla plurium imperiis obiici solere. Sed Thraseam et Senecam et tot illustres animas nonne unius crimen habemus? Sicut homines invenire non est ad quos vitiis aditus non sit, ita nulla periculo vacat potestas, quae aut homini aut hominibus datur. Valde mihi placet quod olim ab Alcibiade, mox ab Augusto ad factam Catonis mentionem dictum legimus, sed dignum quod ab ipso Catone dicereturGa naar voetnoot3: Qui praesentem Reipublicae statum mutare non vult et civis et vir bonus est. Si iuris speciem iniuria induit, et bello gravius innocentiam premit, ita hoc tolerandum quomodo fulmina, et nimbi, et quae alia mala vis maior immittit; sin mite pacatumque regimen, quale vos optimi Principis ingenio debetis, excipiendum gratis animis: bonum, quo non maius aut corporum sanitas, aut agrorum foecunditas, aut quicquid aliis publicis privatisque votis ambiri solet. Maneat haec vobis solida atque perpetua felicitas! Quod ut ex animo precer, non illa tantum exigit quae Belgas inter se connectit generis consanguinitas, locorum vicinia, sermonis communitas; sed et in me merita. Vos eo malorum adacto, ut omnia mihi patriae finibus essent tutiora, primus receptus, prima libertatis fiducia; vestrum primum coelum securus hausi, vestris colloquiis recreatus delere coepi longae calamitatis memoriam: a vobis denique exceptus sum tam amice, quam inimice a meis. Pro quibus beneficiis quid vobis potius precer, quam ut non extra bellum tantum, sed et extra belli metum vos ponat certa pax, mea quoque causa, quo magis, si ita res tulerit, transcurrere ad vos libeat, atque uti oblato hospitio, et si aliter non licet, de proximo certe adspicere illas terras, quas mihi contra tot iniurias natura commendat: ita tamen, ut qui quam eae cordi mihi essent semper ostendi, nunc etiam ausim ostendere quam eis opus non habeam. Vale vir optime atque doctissime. 1621. |
|