Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend638. [1621] Mei 6. Van G. JacchaeusGa naar voetnoot1.Ampl. D. Quantum dolorem vulnus tibi inflictum incussit, tanta insperata libertas voluptate perfudit: et labore supervacuo levavit; gestiebat enim animus solari eum, qui de nostri ordinis hominibus et privatim et publice bene esset meritus. Cogitabam tamen frustra ad patientiam hortari eum, qui certamen cum ipsa fortuna ultro poposcisset. Memineram te illustre ingenium philosophia imbuisse non quidem ut ‘magnifico nomine’ - ut ait illeGa naar voetnoot2 - ‘segne otium velares’ sed quo firmior adversus fortuita vitam traduceres. Quorum sane studiorum fructum uberrimum sensisse te tot noverunt, quot nominis tui splendor perstrinxit. Et quanquam vota absentium et desideria non valde iuvent, minuunt tamen nescio (quomodo) dolorem, et conceptam de fortunae adversitate tristitiam. Quod sane in meipso quoad te maxime sensi cum insperatus et gratissimus libertatis tuae nuncius cives nostros aedibus evocasset: iurasses illic ab omnibus agi de imperii summa, provincia capta, aut Annibale profligato; adeo sollicite omnes historiam narrabant. Illius diei et facinoris memoriam sacravimus, conscio Baccho, omnium Deorum maxime populari. Ego tibi tuisque vivo, simul etiam iuvenem istumGa naar voetnoot3 tibi commendo: cuius maximum votum est te videre et alloqui. Vale vir Ampliss. prid. Nonas Mai. Lugd. Bata: T.T.
| |
Adres: Viro Ampliss. D. Hugoni Grotio. Lutetiam. In dorso schreef Grotius: Gilbertus Iacchaeus In. maio 1621. |