Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend639. 1621 Mei 8. Aan N.N.Ga naar voetnoot4.Libertas, maximum huius vitae bonum et naturae convenientissimum, hoc habet incommodi, quod eius utendae modum vix servat incauta mortalitas. Puto id mihi evenisse, cum epigrammataGa naar voetnoot5 quibus ipse mihi sum gratulatus, quasi illa me libero captiva non oporteret esse, emisi, unde primum ad amicos, deinde ad te etiam, vir Illustris, pervenerunt, cuius censuram merito etiam seria operum reformident. Multum fuerat ista semel legisse, tu vero etiam servare cupis, et quidem manu mea. Atqui etiam amoenissimis floribus brevis est gratia et quae primo aspectu se commendant, si multum, si saepe intuearis, ex satietate pariunt sui fastidium. Faciendum tamen est quod iubes, quando me nihil tale merentem ita comitate tua obstrinxisti, ut etiam contra pudorem meum obsequi tibi debeam. Habe ergo quod vis, vir eminentissime, sed habe, quod rogo, non ut versus, sed ut | |
testimonium divinae in me benignitatis, quae me ex arca velut ex utero nasci, aut velut ex sepulchro exsurgere voluit, et ex mortis miserrimae confinio fecit vitae prosperioris auspicium. Lutetiae VIII Maii CIƆIƆCXXI. |