Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend636. 1621 April 30. Aan B. Aubéry du MaurierGa naar voetnoot1.Ad caetera tua in me summa beneficia, Vir Illustris, accessit conciliata mihi per te viri optimi, affinis tui MarbaldiGa naar voetnoot2, humanitas atque summa benevolentia. Ille quidem ex tuis mandatis obtulit omnia, etiam quibus opus non erat; sed mihi pro omnibus ac super omnia est amor ac cura mei, quae ille eximie ostendit. Lutetiae adhuc subsisto ex consilio D. Boissizii, aut nuntium ex aula, aut certe, quod propius videtur, reditum Praesidis Iannini exspectans: qui venturus huc putatur cis paucos dies, Rege longius procedente. Quae ad regni res pertinent ex aliis earum gnaris rectius intelliges. Quid Veneto libelloGa naar voetnoot3 aspersum sit contra honorem tuum atque eorum, qui tum Regis consiliis adfuere, contra manifestissimam veritatem, contra vim publici foederis, quod perfida interpretatione luxatur, ex Tileno iam cognoveris, magisque ex Puteano, qui partem libri transcriptam misit. Unde nata sit haec calumnia, coniectu est non difficile. Exempla eius libri ....Ga naar voetnoot4 hic distribuit. Habet unum et Angliae LegatusGa naar voetnoot5, ut mihi narratur, qui locum illum notavit. Te quidem satis tuetur notissima bonis omnibus in Regem fides, et pro salute ac libertate Reipublicae nostrae perpetuus labor. Sed veritatis ac non nihil Galliae ipsius interest, ne Veneti decepti decipant alios. Sed hac de re sapientius ipse cogitabis. Ego nihil magis exopto, quam aliquo signo ostendere, quam in te, non animi culpa, sed facultatis penuria, ingratus esse cogar, nisi quod apud tam aequum iudicem satis gratus est qui beneficia agnoscit. Vale Vir Maxime. 30 Aprilis, 1621. |
|