Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend628. 1621 April 2. Van E. PuteanusGa naar voetnoot1.Hugoni Grotio V. Cl. Erycius Puteanus S.P. In communi Bonorum omnium gaudio, Cl. Vir, segnem esse calamum meum non sino. Ut amicum me ostendam, scribo, et hoc benevolentiae signo tuum pariter audeo affectum provocare. Carcerem si cum morte comparas, videri possis ex te iam natus esse, salutem et libertatem a te ipso adeptus. Evadere parum erat; Grotium decebat ingeniose evadere. Et quanto hoc pulchrius, quam liberari! quanto laudabilius, suo ingenio, quam alieno suffragio salvum esse! ut nihil cuiquam deberes, mediis elapsus AchivisGa naar voetnoot2 te tibi vendicasti: liberari autem non poteras, nisi ut grave esset beneficium, quod ab inimicis accepisses. Sed quomodo acciperes? nullum expectabas. Carceri, non morti mancipatus eras, ut saepius morereris: sola te saevitia vivere voluit, sed ne inter vivos esses. Quid igitur? hac ad vitam via redeundum erat: moriendum saepius, ut tandem viveres, ac liber esses. Aperuisti exitum, ubi omnia clausa erant: et quis crederet in cista hominem latitare? sic elatus videri funus poteras, nisi quod e sepulchro veniebas. Mirentur omnes: totus in cista Grotius non erat: in cista corpus, in navi cista, in amne navis, in his omnibus, et extra haec omnia esse mihi visus es: mundum impleveras. Itaque custodiri in carcere corpus tuum potuit, ingenium non potuit. Clausus muris, cinctus custodia, obsessus satellite, ostendisti in ipsis te angustiis liberum esse, nullum virtuti obstaculum obiici. Macte, Vir magne, plus paucis horis fecisti, quam toto triennio passus es, eorum elatus manibus, qui maxime custodire annisi sunt. Totum esse libros crediderunt onus, nec falsi: tuo enim ingenio bibliotheca constat. Ergo doctum omnes clarumque dicunt: ego fortem, non salute tantum, sed gloria et aeternitate dignum. Nonne scripsisti ante, quod alii fecerant? scribent alii, quod nunc fecisti ipse, cum Daedalo velut comparandus. Illum alae, te libri ex carcere extulere, tanquam alae: ille simul eduxit filium, sed ut perderet; tu reliquisti coniugem, sed ut servares. Quippe ferre carcerem illa tuum non poterat; suum iam te salvo potest. O verum coniugium sic disiungi! Laeta est, quod libera esse desiit: certe digna, ut in libertatem veniat. Confide, veniet; nec ullum declinabit exilium, quae carcerem non exhorruit. Patriam in exilio, quia maritum habitura. Agnoscis ipse, non esse Patriam quam fugias; fugiendam esse, quae se novercam fecit. Exilium carcere melius est; evadere e carcere non potuisti, nisi ut in exilium ires. Respice miseriae tuae scenam: qui amici, hostes erant, ut ad hostes tanquam amicos te conferres. An Themistoclem propono? ad Xerxem ivit, in Athenienses suos non peccavit; Athenienses in Themistoclem. Sed exemplis nolo agere; rogo potius, ut tuum inter exempla nomen venire patiaris. ScipionisGa naar voetnoot3 iam morituri, et semper victuri dictum est, an exprobratio? ‘Ingrata Patria, ne ossa quidem mea habebis.’ Expende quid feceris, et quid passus sis; merita et praemia Boni omnes quemadmodum explorata utraque habent, ita favere libertati tuae, studere commodis et incolumitati non desinent. Sed quid est? ingenio transcendisti communem hominum conditionem, ut Fortunam, et quicquid hinc pendet, generose despiceres. | |
Itaque conquerantur alii, se post naufragium nudos esse, et opibus excidisse; tu in te opes omnes habes, nulli iniuriae, nulli violentiae obnoxias. Grotius es, Magnus es, et hoc satis, ut intelligas, nihil tibi deesse. Patriam si amas, Hic amor, haec Patria est: eiusdem coeli benignior serenitas; eiusdem soli amoenior ubertas, eorundem hominum tranquillior status. Quid se iactant unius alteriusve Provinciae populi? Et nos Belgae sumus, liberi sumus, sub uno Principe, sed quem Patrem appellamus. Aliud fraenum, aliud iugum est: regimur, non affligimur, et ut discordia exulet, multorum imperium aversamur. Omnis Antiquitas clamat: Εἷς ϰοίρανος ἔστω, εἷς βασιλεύςGa naar voetnoot1: imo tua nobis fortuna clamat, nullam, ubi populus furit, sine discrimine stationem esse; nullum sine naufragio portum, ubi divina omnia et humana colliduntur. Quae irae! Quae odia! Ubi quies, aut felicitas? Quantum aquarum, tantum ubique ignis et incendii est: furiis ardere dixerim ipsum illud mare, Te Deus eripuit, mentem et consilium suggessit, quo salvus esses. Quid restat? hoc age ἕπου ϑεῷ. Is servabit porro, et quemadmodum elusus inimicis in libertatem te asseruit, ita securum deinceps ac felicem praestabit. Sic voveo, teque videre cupio et amplecti. Veni, non longa via est, et in hac Arce et amoenitate vigorem cape; dices te in Parnasso respirare. Offero dextram et eam hospitalem, offero officia, quae a vero amico exspectari possunt. Εὑρήσεις δέ με πᾶσιν ἐπ᾽ ἔργμασιν, ὥσπερ ἀπεϕϑὸν
Χρυσὸν, ἐρυϑρὸν ἰδεῖν τριβόμενον βασάνῳGa naar voetnoot2.
Vale, et, quod iterum rogo, veni. Lovanii in Arce, Postrid. Kalend. April. CIƆIƆCXXI. |