Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend612. 1621 Jan. 10. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot3,Frater Charissime. Ad patrem iam scripseram cum tuas accepi, multis nominibus mihi gratissimas. D. Vossii iudicium merito facio maximi. Quare aveo intelligere quid ille de genealogiaGa naar voetnoot4 sentiat, ut rationibus eius expensis, si praeponderant, discedam ab ea interpretatione quae mihi hactenus valde allubescit. Sed et de iis quae ad passionemGa naar voetnoot5, aliisque velim minutatim iudicium eius intelligere, ut quae opus immutem; quam ad rem tempus nobis concedi gaudeo. Velim, ut monui nuper, scire ad quam ferme mensuram futurae sint aliorum notationesGa naar voetnoot6, ne aut plus dicam quam locus patitur, aut parum sensa meaGa naar voetnoot7 muniam si sum concisior. | |
Quae ad Senecam et fragmenta iam tradideris spero: addes pauca haecGa naar voetnoot1 quae postquam illa miseram in mentem inciderunt. Utinam aliquid a nobis in hac multarum rerum inopia provenire queat amicorum nostrorum auribus non indignum. De bonorum nostrorum controversiaGa naar voetnoot2 quae egistis valde probo. Verum est quod dixisti, non addictam a me in perpetuum operam Rotterodamensi civitati: imo recepisse me ut libera esset discessio, modo ne extra patriam. Sciunt id multi qui nunc etiam in Senatu sunt Rotterodamensi: et si opus erit accedet publici instrumenti fides. Nunc satis erit id affirmato poni. Si iudices in eo putant esse τὸ ϰρινόμενον interloquantur. Omnino monendi sunt Rectores urbis Delphensis ut se nobis adiungant, imo non possunt id omittere sine summo suorum municipum damno, quando ex actis apparet a fisci patrono non ius meum civitatis duntaxat, sed ipsius privilegiiGa naar voetnoot3 vim atque latitudinem in controversiam trahi: nihil autem ea de re contra nos iudicari poterit, quod non communem municipum causam gravissimo praeiudicio iugulet. Facite ergo ut Delphenses videant ea quae a Fisci parte dictata sunt, ut intelligant integrum sibi non esse silentium. Iurisconsultis qui pro re nostra suam ostenderunt sollicitudinem gratias ago maximas, utinam referre possim. IsagogeGa naar voetnoot4 nostra iam describitur. Scribat ad nos frater Reigersbergius ubi venerit. Ego in vertendis Graecorum Poëtarum sententiisGa naar voetnoot5 naviter pergo, Ciceronis et Senecae exemplo. HymnosGa naar voetnoot6 exspectabimus: sed scire velim an pastores viderint ante datam vulgandi veniam. Ubi Bezam PraesidiGa naar voetnoot7 reddes de PhaenissisGa naar voetnoot8 cogita, ne Thebani nostri in spongiam incumbant ut Augusti AiaxGa naar voetnoot9 olim. Deus O.M. tuis studiis faveat, atque omnia tibi amicisque aliis salutaria large suppeditet. 10 Ianuarii 1621. Patri pro literis quas scripsit 7 Ianuarii quasque cum tuis accepi, gratias ago. Pergite nos rerum quae ad nos pertinent facere certiores. Idem faciat Frater Reigersbergius. Tuus totus Frater
|
|