Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend609. 1620 Dec. 18. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot3.Mi Frater. Vos omnes recte valere magno cum gaudio intelleximus ex literis patris, cui responsum adhuc debemus. Hae interim literae, et illi et matri, et tibi et nostris omnibus salutem precabuntur et de nostra vos facient certiores. Miseram ad te per matrem mea annotata ad Passionem ϰατὰ Ματθαῖον, et alios quosdam locosGa naar voetnoot4. Addo nunc explicationem γενεασϑείαςGa naar voetnoot5 apud Matthaeum et Lucam: et duorum praeterea locorum quorum alter non intellectus est hactenus, alter magno consensu perperam acceptusGa naar voetnoot6, ni valde fallor. Permittes de his quoque iudicium aequis et eruditis tuo arbitratu. Erpennii opusGa naar voetnoot7 qui procedat scire cupiam, et quid mihi faciendum amici censeant. Forte uxor quae nunc it Gorichemum literas a vobis adferet, quibus me de his aliisque rebus edoceat. Mihi non displiceat tradi schedas de passione D. Erpennio et Vossio, sub fide praestandae custodiae et hac lege ut me admoneant quid sine offensa publicari possit: atque ego deinde | |
intellecto ipsorum iudicio, ipse mea minuam, quanquam iamnunc omisi multa. Sed de his vos cogitabitis. Mittam ad te post aliquot dies, forte per DeventriumGa naar voetnoot1, observationes ad Tragoedias Senecae, et fragmenta tragicorumGa naar voetnoot2. Si id fit, memineris curare, ut quae sunt ad Tragoedias Scriverio tradantur, quae ad fragmenta Vossio: ita enim convenit, aut si vis, Vossio utraqueGa naar voetnoot3. Is enim ea quae Scriverium habere oportet recte curabit. Nunc Isagogen fideiGa naar voetnoot4 relego. Utinam a te haberem indicem locorum in quibus vices catalectorum et acatalectorum non sunt observatae: nam meos oculos, dum sensibus attendo, ista effugiunt. Praeter haec nihil nunc quidem habeo: nisi quod me D. Hogerbetii solitudo excruciat, quam sublevare utinam possem. Valemus belle omnes, et vobis fausta omnia precamur. 18 Decembris 1620. Vellem videre specimen annotationum quas alii Domino Erpennio suppeditabuntGa naar voetnoot5: ut inde colligam quis modus atque mensura instituto conveniat. Nunc fieri potest ut mihi pro argumento breve videatur, quod pro instituto ipsius prolixum est. PecherellusGa naar voetnoot6 etiam cum plurima dicit mihi prolixus non videtur. Haec scripseram die Saturni, sed tempestas iter uxoris impediit. Nunc haec addo: velim resciscas quid agat Deventrius, qui nunc Hagae est, quibuscum versetur: velim et Belgicos versus de Minio translatosGa naar voetnoot7 ita ut exscripti erant, mihi remitti ut et eos emendem atque augeam. Hymnos nostros BelgicosGa naar voetnoot8 quod attinet, re expensa, nolim vulgari, nisi permissu Magistratuum, sive addito, sive suppresso auctoris nomine; parum enim id refert. Cogitate etiam an quaedam sensus aut rythmi causa mutanda sint, ut quam emendatissima sit editio. A typographo, ut puto, facile exemplaria aliqua impetrabuntur. Valete omnes. Tui amantissimus germanus
|
|